Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
ac magnis necessitatibus, cognita eciam ipsius domini Valentini Therek maiestati regiae et huic regno serviendi cupiditate, praefatum dominum comitem dominus reverendissimus Nicolaus de Gherend episcopus Transsylvanensis et thesaurarius regius etc. cum regnicolarum voluntate in isto regno Transsylvanensi retinuit, sub hiis tamen condicionibus, quod ipse dominus episcopus castrum Dyos-Gyer ac oppidum Debreczen simulcum eorundem pertinendis a maiestate regia domino Valentino Therek usque festum beati Michaelis Archangeh proxime venturum obtinebit, casu vero, quo prescriptum castrum Dyos-Gyer et oppidum Debreczen sibi impetrare non posset, tunc eidem, ubicunque ipse voluerit, triginta duo milia flore nos ipso die eidem domino reddere non posset, extunc castrum suum Gyalw vocatum simulcum universis suis pertinendis prescripto die beati Michaelis Archangeli nunc venturo predicto domino Valentino Therek ac dominae Catherinae consorti sue et Johanni Therek filio suo, ac Nicolao Therek fratri suo dare et assignare debebit. Nos quoque volentes de praemissis praefatum dominum comitem assecurare et magis securum facere, id eidem domino Valentino Therek fide honore et humanitate nostris mediantibus promisimus, quod iuxta promissionem et obliga- cionem prefati domini episcopi Transsylvanensis in obtinendo castro predicto DyosGyer et oppido Debreczen unacum domino episcopo apud maiestatem regiam laborabimus et intercedemus, si vero castrum illud et oppidum quoquomodo impetrare cum prefato domino episcopo non possemus, extunc de restitucione triginta duo milium florenorum summae curam geremus et talem, ut maiorem non possimus. Sed si ista summa pecuniarum praescripto die beati Michaelis Archangeli utcunque reddi non posset, extunc castrum predictum Gyalw, si dominum episcopum, quod Deus avertat, mori interea contingeret, ad manus ipsius domini Valentini Therek, ac dominae Catherinae consortis suae et Johannis Therek filii sui ac Nicolai Therek fratris sui aut hominum suorum omni nostro conatu dare et assignare, et in eodem castro pro viribus io