Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

proventus pecuniarios arcis Dyosgyewr se ultra quingentos florenos non extendere. Ideo certum est, quod arx ipsa suis ordinariis proven­tibus nequaquam sustentari potest, imo priores officiales et deinde Si- gismundus Balassa eiusque relicta vidua eandem arcem ex quaestura allodiatura et agricultura, et potissimum ex educillatione vinorum sustentaverunt. Sed postquam dicta arx Dyosgyewr ad rationem sa­cratissimarum maiestatum vestrarum est recepta, nescio qua prae­sumptione subditi maiestatum vestrarum ex oppidis Myskolcz, Mohy, Mezewkeowesd et Kerezthes ad eandem arcem pertinentes, maie- states vestras et praecipua sacratissimam Caesaream maiestatem dominum, dominum meum clementissimum frequentissimis suppli­cationibus sollicitaverunt et sua prvilegia per alios quondam regni Hungáriáé reges data confirmare fecerunt, quo sub praetextu ab omni vinorum educillatione, agricultura ac aliis laboribus diversis ad arcem praestare solitis se prorsus exemptos tenuerunt et esse volunt, quam libertatem etiam nunc praetendunt, atque eo res devenerat, ut tempore hyemali ne unicu curru ligna ad necessitatem ignis pro vigiliis necessarii importare volebant, educillacionem quoque vinorum admittere nolunt, ex qua praecipui proventus cumulari deberent. Tanto igitur in dubio et colonorum temeritate, deficiente etiam sum­ma pecuniae, ad exercendam questuram et restaurari allodiaturam necessaria, tale lucrum quod conveniens fuisset, provenire non potuit. Sed, ut praemissum est, nichilominus meis exiguis facultatibus effeci, quod hactenus in solucione militum nullus apparuit defectus, re- stauracionem quoque circa arcem quantamcumque facere potui non obmisi, sicuti ex racionibus dicti racionistae per dominos commissa- rios fide mediante ad fidelitatem sacratissimis maiestatibus vestris debitam et ad administrationem erogacionemque proventuum astru­cti, cognoscetur, nam quia Sigismundus Balassa et eius vidua de re- stauracione parum vel omnino nichil curaverunt, praecipue tectura totius arcis adeo putrida et rupta est, ut vix quinque millibus florenis de novo restaurari possint, quare sacratissimis maiestatibus vestris supplico humillime, si statum arcis Dyosgyewr mutare, vel in alium 100

Next

/
Oldalképek
Tartalom