A százdi alapítólevél 1067 - Oklevéltár (Miskolc, 1986)

cadit ad magnam viam Zoloch, per quam proceditur versus Kuurew, vsque dum Tyza et Budrug in unum coniunguntur; et ibi Tiza cedit michi per omnia a Nogewrem incipiente ab utraque parte, usque dum cadit ad Budrug. Do et tarram in Bekech, cum duodecim mansio­nibus libertinorum, et cum duobus aratris et mansibus seruorum. Marchia mater incipit ab oriente cum Zakaria usque ad aceruum Sumug, tendens ad tres valles; inde ad villam Cosme vsque ad sal­satas aquas; inde vero ad magnum montem, iuxta quem a dextra par­te est aceruus, et dirigitur ad ma"gnam viam, vsque ad supradictam marchiam cum Zakaria. Hanc terram Dux Magnus dedit, et ego monas­terio; pristaldus Apa filius Chycha, pristaldus vero Stephani Byhoriensis Comitis Yde, pristaldus meus Fygudy. Do predium Dama­rad, et in eo quatuordecim familias Monesterio, vt portent asse­res ad choperiendum monasterium. Do predium Prouod cum omnibus necessarijs; do et predium Suruk cum capella Sancti Martini. Sunt autem ibi Hungarij, quorum maior nomine Michael; disposui eos, vt det unusquisque de domo sua unam idriam mellis; quo autem anno ne­cesse erit, monasterio dent asseres vice mellis cum curru. Do et predium Zekeres, in eo populum michi pertinentem, qui bini servi­ant quolibet mense, et quocunque vadit Abbas, secum pergant in equis. Do et predium Leveluky, cum omnibus que michi pertinent ibi. Do predium Chabarakusa cum sex vinitoribus; predium Gubach cum septem piscatoribus, et cum insula in Danobio existente, cum tribus aratris et tribus servis. Do predium Nywyg ad quinque ara­tra cum aratoribus. Do predium Zalda, cuius marchia incipit a Ti­cia usque ad quatuor monticulos. Do predium Ladan ad septem arat­ra cum quinque piscinis; do predium Scegholm cum omnibus rebus Monasterio. Disposui obsequiatores, quorum hoc erit servicium: Quolibet anno dent duos boues; quatuor cubulos de vino, quam de­di vineam cum vunitore; vnusquisque quatuor cubulos cerevisie, X panes, I gallinam, sed duo mansus simul vnam anserem. Disposuit et mea filia Magna in eadem villa, que dicitur Dusnuky sex mansus cum sua pecunia, quorum nomina sunt hec Ivan, Ichy, Wachy, Zemy, Kokoch, Ombroch. Sed per annum isti simul dant unum bovem, C panes tres cubulos medonis, per domum duos cubulos cereuisie, unam galli nam, duo mansus simul unam anserem. Sed hy duo populi simul X pen­sas denariorum, ecclesie emere ceram. Tandem ego Petrus rogaui

Next

/
Oldalképek
Tartalom