A százdi alapítólevél 1067 - Oklevéltár (Miskolc, 1986)

A szazdi alapitdlevel (1067) eredeti latin nyelvu szbvege IV. Bela kirSly 1267-ben kelt megerosito oklevelebol: In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Petrus Dei gracia Comes. Producencia antiquorum sapientum et c.onsuetudo obtinuit, vt si quispiam cuilibet persone in Regno Pannonico quid stabili­re decreuerit, et quid stabile fore velit, id prelibati Regis li­cencia, et omnium tam Principum quam Episcoporum testimonio, et sub huiusmodi cirografo debeat memorie commendare temporibus fu­turis. Qam consuetudinem racionabilem considerans, Ego Petrus hoc scriptum fieri postulaui ad recordacionem et confirmacionem temporibus presentibus et futuris. Omnibus ergo Christianis notum esse desidero, quod Ego Petrus eterne retribuionis munere monaste­rium Sancte Marie Jesu Christo chooperante construxi, quod dicitur Zasty, idque iuxta posse dotaui agris, pascuis, pratis, aratoribus, vinitoribus, bobus, ouibus, iumentis, porcis, apibus et ceteris necessariis ad supradictum Zazty. Nos tres germani predia posside­bamus, quorum terciam partem, que me contingebat monasterio in om­nibus dedi eidem. Possessionem in Scenholm, quam Dux michi, ego monasterio subdidi. Cuis marchia incipit ab area equorum Regis, ad Nadestyguy, deinde recto itinere per litus Scekzov vsque ad longam vallem, per id ad Sartue, inde per ipsius litus ad eiusdem Saar caput, vnde recto tramite per viam Soba, uersus curtem Scen­holm, usque locum qui flectitur in dextram, scilicet ad riuulum nomine Egur; inde ad molendinum Geru, a quo ad siusdem Geru aquam, et pervenit ad locum invndantis aque. Inde ad puteum Bissenorum, et tendit ad viam positam in transuersum, per quam venitur ad se­pulturas Bissenorum; inde ad magnam foveam, que protensa usque ad Aruksceguj tendit ad angulum parue Egur, et ad angulum Aruk; inde autem ad predictam aream equorum. Ipsi autem predio dedi mansus (igy) numero X, sed plus invenitur; de ipsis vero inter me et Der­synum fuit contencio, sed Ducis gracia eos mee parti attribuit; ibidem molendinum cum molendinario, ad Fonsol Fenerie predium, quod vocatur Bubach, Dux michi et ego monasterio; et siluam nomine Nog-

Next

/
Oldalképek
Tartalom