Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

rae et satis opulentae provinciae, maiestatem autem suam quid aliud habere sive regni, sive patrimonii, nisi quod finibus Ungariae contineatur. Itaque si serenissimus rex sana maiestatis suae consiha amplecti velit, considerabit etiam atque etiam, quid faciat et subibit potius quasvis cum adversario conditiones, quam hanc vel iacturam, vel notam perditae patriae et in tantum discrimen adductae universae reipublicae Christianae in se et in posteros suos recipiat. Misisse se, quod su­pra dictum est, ad regem Ferdmandum, dedisse oratori illuc misso accuratissima man­data, dare omnem operam, ut ille cum sua maiestate concordiam aliquam tollerabilem ineat. Si tamen id ab eo nullo modo impetrari possit, agat dominus orator apud serenis­simum regem, ut omnia potius faciat, quam ad istas extremitates veniat patriae tanto di­scrimini obiiciendae donec hoc, quod faciet, Deo et eius sacrae religiom, veniat ad ah­quas tolerabiles conditiones cum adversario suo ineundas. Non ponat autem spem ma­gnam m principibus amicis, videt lllos ita occupatos in suis negotiis, ut negotiis suae ma­iestatis vacare non possint. Credat sua maiestas id, quod revera res se habet eo rem suae maiestatis esse dedu­ctam, nisi Deus miro aliquo modo aliter rebus suae maiestatis prospexerit, ut si vix pos­sit ab uno hoste nisi per alium hostem defendere et eum quidem toto Christiano nomini infensissimum , ac propterea valde suae maiestati periculosum. Relinquat igitur amore Dei sua maiestas has periculosas et non dignas Christiano principe cogitationes, conver­tat potius eo animum, undc possit oriri maximus honor suae maiestati et salus reipubti­cae Christianae, quam rebus omnibus anteponat et sit contenta, armis depositis, tractari pacem inter se et adversarium suum. Fliis et simitibus, in hanc tamen sententiam coram rege expositis, conetur dominus orator omnino regem in sententiam regiae maiestatis adducere. Quod si viderit, quod ita obscurum vix fieri poterit, qum lllud aticunde persentiscat regem spem habere in Thurci auxiliis, ac eam ob causam esse duriorem ac in sententia sua pertinaciorem, conetur tamen eum ab amicitia Thurci avellere, quantum poterit ilhs, quae superius dictae sunt, rationibus et aliis, si quas meliores pro rei et temporis quahta­te reperire poterit. Agat etiam de iisdem rebus et in hanc ipsam sententiam cum proceribus consihariis regiis, cum archiepiscopo Colocensi, cum oratore regis Christianissimi, cum cancellario, cum magistro curiae, cum episcopo Varadiensi, cum Joanne Statileo praeposito Buden­si, sed imprimis cum archiepiscopo Colocensi et oratore regis Franciae. Caeterum cum orator omnem in hiis diligentiam adhibuerit, si viderit regem et suos omnino pertinaces, neque ad id, quod sibi sit commissum, ullo modo inchnabiles, quae­rat postremo a rege, quod sit, quod tandem sit maiestas sua ad hanc petitionem et tot exhortationes regiae maiestatis vere salute publica factura ne cum nullo prorsus respon­so orator redeat ad regiam maiestatem, et ut maiestas regia intellecta finali voluntate suae maiestatis et regis Ferdinandi possit intelligere, si quis adhuc modus sit pacis inter eos tractandae. FIoc omnino excipiat orator a serenissimo rege, si nichil aliud obtinerc poterit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom