Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

gnitate et commodo ipsius serenissimi regis Ferdinandi. Siquidem id maiestati suae gra­tum et placitum fuerit, alioqui, si illi hoc studium et officium fraternum maiestatis regiae non perinde acceptum erit, tempus posterum docebit, recte ne, an perperam maiestas regia et Poloni consultum voluerint in hoc eventu serenissimo regi Ferdinando et regno Hungariae, cuius bonum statum communem semper reputarunt. Postremo loco hiis verbis aget et utetur orator apud serenissimum dominum regem Fferdinandum, privatim tamen Maiestas domini mei accepit non pridem literas maiestatis vestrae serenissimae Viennae, XX. die Martii datas, quarum structura et verborum contextus acrimoniam novam et in­usitatam prae se ferebat, quae cum neque coniunctioni mutuae et affinitati responderet, neque pro meritis et ex dignitate suae miestatis esset et mirata est plurimum maiestas sua serenissima et gravi ac molesto tulit animo parvam sui et officiorum suorum liiis­dem literis habitam esse rationem. Et proinde dedit mihi in mandatis, ut hoc pacto ma­iestati vestrae responderem. Indignum sibi principio videri vestram serenissimam maie­statem vanis et incertis rumoribus ductam argumentationem apertam conscripsisse, qua officium et promissa maiestatis suae vocet sibi in suspicionem, quam etiam concludens dicat facta suae maiestatis videri iactationi adversarii sui respondere. Cum tamen e con­trario omnium rerum progressus et exitus documento esse possit maiestatem suam se­renissimam constantissimam in promissis, in officio facillimam, in amicitia denique con­servanda diligentem semper fuisse. Nam non modo non iuvit adversarium maiestatis vestrae serenissimae in aliquo maiestas sua, sed etiam ubi erat pollicita, severissimis e­dictis propositis subditos suos contra illorum libertates ab illius militia revocavit. Quae res quantam commoditatem capiendarum urbium et arcium, regni Hungariae occupandi et victoriae consequendae maiestati vestrae atrulerit, cuilibet palam esse potest. Tametsi enim aliqui dicto maiestatis suae non audientes periculo suo, nec tamen impune illic re­manserit, ld, quod et maiestatis caesareae et maiestatis vestrae serenissimae, aliorumque regum et principum plerique subditi ab hostibus illorum saepius revocati facere solent, nihilominus tamen commodum et utilitatem suam revocatio suae maiestatis est conse­quuta. Siquidem veluti ad thesseram vel signum militum aliquorum excitata studia, ita­que quoque dominorum Ungarorum ammi et voluntates, audita sententia et iudicio ma­iestatis suae, quod tunc illis anceps et dubium videbatur, ab adversario maiestatis vestrae sunt ad illam subita quadam mutatione traductae. Deinde cum maiestas domini mei amicitiae et coniunctionis mutuae violandae nul­lam vel scripto, vel agendis rebus praebuerit causam, plurimum optat, ut in literis maie­statis vestrae serenissimae aequa deinceps ratio dignitatis et amplitudinis suae habeatur, ne maiestas vestra serenissima videri possit rumoris calumpniam amori et constanti of­ficio maiestati suae praetulisse, quod nulla cuiusque cavillatione, ne dicam, etiam ullis in volucris et latentibus argumentis notari unquam possit in vitio. Quippe quod maiestas sua serenissima palam et aperte, prout eius honor et dignitas postulare videntur, omni­bus dolis procul soleat authoritatem regum et principum omnmm Christianorum, prae­sertim vero necessariorum suorum pro cuiusque in se merito colere et observare, et si

Next

/
Oldalképek
Tartalom