Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ferro necaret. Sed neque hiis, neque aliis multis induci potuimus, ut relaxaremus illa edi­cta nostra. Hyeronimus Laski, qui oraculi visendi Libertate apud nos impetrata Gallias primum, atque item ad imperatorem Turcarum sine scientia et voluntate nostra concesserat, at­que inde rediens ex Transsalpina, litteris suis bellum indixit serenissimo regi Ferdinando et eius subditis. Quod factum ipsius, ut alia quoque, quae interim in hac sua peregrina­tione gessit, non probamus et neque placete ullo pacto nobis possunt haec ipsius acta. Cum quo nos, si aliquum ad dominia nostra redierit, ita, ut demeritur agemus et interim etiam non permittemus. Id quoque, quod iusti et Christiam principis officii esse cogno­verimus, neque admittemus, quod Christiano rege dignum et dominiis tam nostris, quam vicinis utile sit, a nobis desiderari. Revocare tamen ipsum Hieronimum ab instituto et proposito suo quomodo possu­mus, non videmus, cum ubi gentium sit, quidve agat, nunc incertum habeamus, neque facile ad eum perferri posset, si quid interim de eo hic decerneremus. Expectabimus ta­men tempus et opportunitatem, quae nec procul abesse potest. Cum serenissimo principe domino Ferdinando rege hactenus nobis optime conveni­ebat, uti credimus, neque ulla simultas aut odii minima scyntilla nobis cum eius maiesta­te intercessit. Ut enim ab initio colere et amare coepimus eius maiestatem, ita neque cessavimus unquam et neque ulla persuasione adduci possumus, ut maiestas quoque sua aliquid tale contra nos in animo gerere debeat, quod non sit ab omni parte amicum. Cum praesertim nos nihil ad hanc diem relmquimus intentatum, quo potuissemus votis et desideriis, ac fraterno amori maiestatis suae regiae quam cumulatissime reddere. Si quid tamen vestra illustrissima dominatio persensit et subodoravit, quod vel modice, iu­ste tamen laedere deberet ex parte nostra maiestatem suam, id nobis declarare pro suo erga nos amore veUt. Apud nos quidem omnia sunt integra et syncera erga maiestatem illius, si non idem a maiestate sua nobis redditur, mirum et dolendum nobis esset. Sed id neque sperare, neque promittere nobis possumus. De concordiae modis et conditionibus inter istos principes vix est, quod ei significa­re possumus. Quia enim sic se habent humana consilia in rebus humanis, quae sunt in­certissimae, sicut se habent vela in mari, ut quemadmodum haec ad flatum ventorum, ita illa ad rationem eventuum extendi et accomodari solent. Et cum serenissimus rex Ferdinandus adhuc ab initio rebus integns nullam aliam conditionem suscipere voluerit, nisi ut sibi regnum Ungariae cederetur, quid nunc victor et rerum omnium potitus fa­ciet? Iste item, qui licet sit tot periculis et adversitatibus perculsus, flecti tamen adhuc non potest et videtur se potius in exilio, aut quocumque alio discrimine mori malle, quam se regio titulo, quo semel est insignatus, exuere et vitam cum dedecore et ignomi­nia obtinere. Sed hoc forte tempus moderabit. Neque nos interea cessabimus agere, quod coepimus, nihilque praetermittemus, quod ad perficiendam inter eosdem princi­pes concordiam (quam etiam firmare optamus) opportunum et utile cognoverimus, et dum res ad portam tendere ceperit, non negligemus significare vestrae illustrissimae do­minationi, ut sciat, quid opus sit facto. Ubi tamen vestra illustrissima dorrunatio sciret vel excogitare posset, quo pacto, quove modo res haec posset ad concordiam perduci, velit nobis ea communia facere. Nihil morae fiet in cura et sollicitudine nostra, quin es-

Next

/
Oldalképek
Tartalom