Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

neque vellet, neque posset id ab ipso imperatore Thurcorum impetrare et de induciis per illum servandis quidquam polliceri. Cum autem rationes magniducatus nostri Lithvaniae vehementer postulent, ut illuc propere descendamus, aget orator, ut haec, quae de pace et concordia instituere serenis­simus dominus Romanorum rex cogitat, mature et antequam hinc discedamus, inchoari, nosque de illis certiores in promptu facere curet. Nam si pacis publicae tractatio ad no­stram curam et operam delata fuent, consuleremus rebus magniducatus Lithvaniae alia aliqua ratione, quam profectione nostra, ut ita plus publicae, quam nostrae privatae commoditati, sicut solemus et debemus, tribuamus. Caeterum si regia Romanorum maiestas admittere tractationem de concordia et pa­ce, prout speramus, non recusabit et oratores huc mittere dignabitur, aget orator, ut ma­iestas sua plenissimum illis mandatum et integram ac non limitatam facultatem dare et concedere velit, ut illa freti possint sine quavis cunctatione et mora de omnibus libere tractare, transigere et prorsus concludere. Quod ut altera quoque pars faciat, nos dili­genter ac sollicite providere curabimus. Absoluta prima apud serenissimum regem Ferdinandum legatione descendet orator ad serenissimam illius maiestatis coniugem, dormnam reginam, neptem nostram charis­simam et iUius maiestatem nomine nostro inviset, salutemque illi plurimam nunctiabit. Exponet etiam illi summatim, quibus de rebus sit illuc a nobis missus, simul rogans, ut opera et persuasione sua adesse liiis apud serenissimum regem et coniugem suum velit, quae pro bono communi totius Christianitatis tractantur. Ubi si legatum summi pontificis comperiet, etiam ad illum accedet, saluteque iUi di­cta nomine nostro declarabit, cuius causa Uluc venit et rogabit iUum, ut hiis rebus, quae pubhcae commoditati et tranquiUitati sunt pernecessariae, patrocinio, consiUo et opera sua omni in loco adesse velit. Caetera industriae oratoris committimus, qui haec summarie notata ita extendet et moderabitur, prout res et dignitas nostra postulabit. Super omnia vitando, ne qua cuipi­am occasio dari possit aUquid sinistre de nobis suspicandi, cum nos eam concordiam eo studio tractamus et promovemus, ut rebus Christianis et communi omnium discrimim pro viriU nostra consulamus, et quod ita bono et tranquUio statui serenissimi domim re­gis Romanorum et universae reipubUcae Christianae utihus et honestius esse censemus, quod ipsamet iUius maiestas ex hiis, quae hactenus gesta sunt, abunde considerare po­test. Post dictam omnem legationem orator noster capta opportunitate serenissimo do­mino Romanorum regi referet ad hanc maiestatem rumore perlatum, quomodo apud llkus maiestatem nobiUs Jostus Lodovicus Decius, secretarius suae maiestatis sinistris accusationibus delatus fuisset, ut qui certis in negotiis pecuniariis, argento et monetis cudendis atque id genus rebus suae maiestatis adversario operam suam locasse debuis­set. Maiestas regia, quae tam ipsius Josti, servitoris et officiaUs suae maiestatis, quam aU­orum perspectam habet fidem et omnem actionem, cui etiam tantum domi sit onerum impositum, ut ferendis iUis vix sufficiat, quominus etiam possit vel veUt externis rebus intendere animum. Proinde ab iUius maiestate postulat maiestas regia, ne qua ratione huiusmodi sinistris delationibus nullo fundamento mxis fidem adhibere veUt. Quod iUi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom