Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nequeunt, ab illa rogat impense, ut primum otiusque, quam fieri possit, ad sopiendum aliqua ratione bellum Hungancum, concordiamque et pacem cum adversario suo aliqui­bus honestis mediis ineundam consilia sua accomodare velit. Hac re enim constituta, fa­cilius deinde ad tollendas rehquas principum Christianorum discordias, haereticorum­que insolentias maiestatem vestram curam suam intendere posse existimat. Est quidem caesareae et catholicae, ac etiam maiestatis vestrae tanta potestatis et re­rum gestarum amplitudo, ut nullam quamlibet potentem hostilem vim reformidare pos­sint: ea tamen est ratio domesticorum incendiorum, ut nisi extinctis illis et regno Hun­gariae servato, nichil gen posse videatur cum hoste externo nomine et felicitate maie­statum vestrarum dignum. Sed neque hoc bello Hungarico solum agitur de regno Hungariae, quod propugna­culum est a Thurcis, sed agitur etiam de regno serenissimi domini regis mei Poloniae, quod eam omnem oram tuetur, ex qua olim Gotti, Vandali, Alani, Himnique prorum­pentes totum Christianum orbem magnis cladibus inundaverant, quorum omnium nu­merum et ferocitatem exuperant Tartari etiam olim penetrato regno maiestatis suae Po­loniae, aliis vicinis regionibus satis cogniti. Proinde non minor regni Poloniae, quam Himgariae habenda est ratio, quod sub hoc bello vel periclitari, vel cum regno Hungariae succumbere cogeretur, quo demum iam omnes portae omnibus infidelibus ad rem Christianam opprimendam paterent. Expendere velit maiestas vestra easdem controversias de regno Hungariae prius fu­isse inter maiores maiestatis vestrae et Hungaros. Potius tamen illi qualibuscumque con­cordiis ipsas controversias sistere maluerunt, quam bellum reipublicae Christianae per­niciosissimum gerere, quae tamen non in tanto fuit, in quanto nunc est discrimine con­stituta. Expendat item maiestas vestra perbreve esse tempus et occasionem eius concordiae et pacis faciendae, qua elapsa, nichil superest, nisi dubia et funestissima rebus omnibus belh alea. Certum quidem hoc est, quod mallet maiestas sua, si re arbitrio ilHus ageretur, ut maiestas vestra illo regno pacifice potiretur, quod et arcto necessimchnis et affinitatis vinculo coniuncta sit maiestas vestra suae maiestati et tantae generis, et fortunae ampli­tudinis cum caesarea et cathoHca maiestate ac Germanis principibus, suisque etiam vici­nis regnis et dominus existat, ut nemo ipsum regnum Hungariae videatur certius et faci­Hus, quam maiestas vestra defendere posse. Sed cum ita sors tuht, ut regnum ipsum ca­lamitosum aHoquin sit in sese divisum, resque in dissidium venit, non potuit ab initio maiestas sua probare, neque etiamnum ullo modo potest, ut ea controversia beUo decer­natur, quod res et dubii sit eventus et magnum malorum agmen in universam rem Chri­stianam post se trahit. Pacem itaque nunc, ut ante suadet maiestas sua, quae certa meHor est, quam ulla sperata victoria, et iterum atque iterum impense rogat et obtestatur maiestatem vestram serenissimam, ut iHa amplectenda, talem assumere et accomodare veHt mentem, qua et rempubHcam Christianam summis incommodis levare et communem omnium hostem deterrere et comminuere possit, qui iam votis suis nichil ampHus obstare putat, cum vi­deat regnum Hungariae, quod ei magno fuit semper ad opprimendam rem Christianam

Next

/
Oldalképek
Tartalom