Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ud tempus." Hiis dictis contulit se rex, ut dictum est, ad cubiculum secretum cum su­prascriptis dominis. Illustris vero dominus orator legationem secretam secundum instructionem a maie­state regia Poloniae datam lingua Polonica, domino Plocensi interprete dixit, repetita prius summatim legatione domini Joannis Mrakess. Cuius legatiortis capita et articuli ut fuerunt a serenissimo domino rege Poloniae dati, ab exordio ipsius narrationis sunt in­serti. In hac autem legatione illustris et magnificus dominus orator omne studium suum, omnem ditigentiam et omnes ingenii sui vires eo lntenderat, ut regem Ferdinandum ad concordiam cum serenissimo domino rege Joanne flecteret, ponens ob oculos pericula ex hoc bello toti Christiartitati imminentia, vires imperatoris Thurcorum fusissime de­clarans et deducens ac probans, quam sit potens Thartarus et quam instructus a Thurco gentibus, machinis belticis, globis, pulveribus et pecuniis, et quam sine intermissione regna et dominia maiestatis regiae infestat. Cuius exercitum ticet gentes regiae fuderunt, hoc tamen vires eius parum sunt attritae, ymmo irritatus fiet nobis infestior. ,,Et utmam sim - inquit - falsus vates, quod hoc anno maximis coptis dominia serenissimae regiae maiestatis Poloniae invadet, volens ulcisci casum suorum. Et si quando Tartarus potens fuit, nunc maxime, praesertim cum (ut dictum est) Thurcum habet sibi valde propitium, qui illum et gentibus, et pecuniis, et caetero beltico apparatu instruit in eum usum, ut regnum Poloniae non infestet solum, sed etiam vastet, non permittatque serenissimum dominum regem Poloniae contra Thurcum principibus Christianis auxitia ferre, et quod posthac fractis viribus Polonorum, securius possit ad atia regna penetrare et ea sibi et Thurcorum potestati, et dominio eiusdem subticere." Allegavit illustris et magnificus dontinus orator illud miserabile exemplum de Batti imperatore Tartarorum, qui per Polortiam, Slesiam et Moraviam omnia ferro, igitique vastans, ad Hungariam usque pervenerat cum omnibus copiis suis, eamque totam trien­nio occupaverat duobus castris exceptis, „Stngoitiensi et si bene memini, montis Sancti Martini. Nec tum fuerat Batti tam potens, ut nunc est." Commemoravit rursus illum di­vi Wladislai Hungariae et Poloniae, et Ludovici Hungariae, Boemiaeque regum casum acerbissimum, quorum prior patruus, alter nepos regis nostri fuit et strenue pro regno Hungariae cum Thurco arntis decertantes, accubuerunt, suoque sacro sanguine terram Hungaricam consecraverunt. Ad haec subiunxit illud per insinuationem, quod serenissi­mus rex Poloniae ex utraque tinea sit arctissima necessitudine coniunctus sacratissimae caesareae ac cathoticae maiestati ac serenissimo domino Ferdinando Hungariae et Boe­miae, etc. regi. „Ex linea quidem paterna sic deduxit, quod diva Cymbarka 20 dux Maso­viae, neptis ex sorore serenissimi domini otim Wladislai Jagellonis regis Poloniae, avi sa­crae maiestatis regiae Poloniae, mirae pulchritudinis mutier locata fuit in matrimonium serenissimo domino Hernesto archiduci Austriae, ex qua princeps Hernestus Frideri­cum tertium susceperat, proavum miestatis vestrae. Ex tinea vero materna: rex Casimi­rus, parens serenissimi domini nostri regis clarissimae memonae Etisabeth, fitiam Alber­20 Cymbarka (f 1429) IV. Zicmovit plocki hcrccgnck es Wladyslaw jagiello hiiganak, Aleksandranak a la­nya. Hazassaga I Iabsburg Krnovcl Luxcmburgi Zsigmond-cllcncs cclt szolgalt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom