Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Per huiusmodi amicam et fraternam intelligentiam ex utraque parte nostrum non parum commodi conventurum est. Quo etiam magna Christiani sanguinis effusio praecustodiri potest, nimirum cum utriusque nostrum adversarii et inimici huiusmodi fraternam unionem et confoederationem senserint, futura illis erint maiori terrori, quam gaudio, seque non facile contra alterum nostrum aliquid hostiliter attentando movebunt. Demum consiliarius noster ea omnia praemissa summo studio, cura et opera apud illam maiestatem agat et referat, quod nobis de sua maiestate firmiter huiusmodi subsidium futurum persuademus eo nomine, quod sua maiestas, ut prius, pater et patruus nostrae coniugi in causa matrimonii et alias nunquam defuit, quinimmo ipsamet matrimonium iuvit, ut videlicet regnum Hungariae post decessum masculini sexus, nempe regis Ludovici ad nos veniat et dovolvatur. Siquidem cum nos suae maiestatis auxilium habuerimus, quo brevem possessionem regni Hungariae pervenire possumus, speramus Deo duce brevi futurum, quod cum regni nostri et aliis ducatibus et dominiis nostris, etiam caesareae maiestatis, domini et fratris nostri et imperii insigni subsidio, pro quo iam nunc non indihgenter sollicitamus, Thurco tantam resistentiam facturi sumus, per quam non solum regna nostra Hungariae et Boemiae, sed etiam regnum Poloniae atque adeo utriusque nostrum ducatus et dominia, immo tota Christianitas ad ulteriori illius hostis impetu et incursatione immunes erunt. Si autem ipse vayvoda cum suis adhaerentibus diutius in regno moraturus sit, id nequaquam fieri possit, sed cum Thurcus proximo vere cum suo exercitu veniret, tum non solum regnum Hungariae, sed alias magna strages et sanguinis effusio et alia irrecuperabilia damna subsequerentur. Sua maiestas pro comperto habeat, quod a statibus tmperii ipsi vayvodae contra Thurcum nullum subsidium dabitur, quamquidem Christiani sanguinis profusionem sua maiestas, frater et affinis noster, ut Christianus rex, praecustodire cupidus et inclinatus est. Cum autem minime ambiendum est, quin uterque vayvoda, tam Moldaviae, quam minoris Valachiae ipsi vayvodae Transilvaniae adhaerere poterint, a quibus sibi subsidium non vulgare fore sperat; proinde sua maiestas adiuvet, ut nobis eam adiuturam persuademus, ut praefati vayvodae ab auxilio sibi praestando alienentur et abducantur. Sunt praeterea plures civitates in Hungaria, quarum spes omnes sitae sunt in rege Poloniae, ad quem respectum singularem habent, ut sua maiestas illas flectat et ducat in ld, ut nos et coniugem nostram pro veris haeredibus cognoscant, partesque nostras sequantur, neque se alterius cuiusque debito subiicere sinant. Si sua maiestas nos et coniugem nostram in regnum nostrum haereditarium reponere adiuvabit, tum sua maiestas regnum Hungariae non solum a Thurcis servabit, sed suae ipsius maiestatis regno, ducatibus et dominiis de securitate optime consuluit, de tota denique Christianitate bene meruit. Id, quod si secus fiet, sua maiestas dispicere possit, quid suae maiestatis haeredibus expectandum sit et quod huiusmodi bono et utili communis Christianitatis sua maiestas impedimento foret. * * *