Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

do illis non nihil spei, quos coram communi contione sui praetensi conventus compare­re impedivit. Hinc est, quod sub eo ipso conventu nuntii nostri nostram, simul et coniu­gis nostrae iustitiam ad consortes ipsius vayvodae deferre minime potuerunt. Itaque ip­se cum suis ius nostrum et coniugis nostrae ad regnum Hunganae praeripuit, ad quod administrandum tum a superis, tum a natura nihil iuris aut aequitatis habet. Ex omnibus iam praemissis sua maiestas pro sua summa prudentia praedicti vayvo­dae et suorum adhaerentium machinationem expendat, quae serenissimi Ludovici regis cladis et interitus et Thurcae victoriae non parva occasio fuit. Proinde nos cum uxore simul et sorore nostris ipsius Ludovici regis, fratris et amici nostri factum ex animo do­lemus. Esto praefati vayvodae negotium in meliori fundamento fixum et locatum sit, quin est, si etiam plurium suffragiis et legitimus rex ad regni habenas evectus esset, neque eti­am in ahquibus pactis cum Thurco staret, cum ipse pro sua parte adeo parvae potentiae est, ut ipsi Thurco, si proxime venturo vere contra Christianos ingenti vi belligerendum, ut praeterita aestate decreverit, neutiquam ita resistere possit, ut nos cum regno nostro Boemiae et aliis ad nos spectantibus ducatibus et provinciis, simul et caesareae maiesta­tis, domini ac fratns nostri, necnon imperii statibus auxilio, quod nobis dubio procul non contemnendum affuturum persuademus, stantibus rebus vayvodae in eo statu, ut nunc non regnum Hungariae modo, sed alia fmitima Christiana dominia multis partibus maioribus discrimimbus exponantur, opportet. Si vero nobis et coniugi nostrae charissi­mae, ut veris et naturalibus regni Hungariae haeredibus habenae regni traderentur, tum illa omnia bono modo vitari et praecustodiri possunt. Praeter haec exponendum est, si praefatus vayvoda in eo regiae dignitatis culmine contra nostram [efj coniugis nostrae iustitiam mansurus sit, tum id in futurum aliis se libenter in altum ferre volentibus exemplum, ut a decessu principis derelinquentis libe­ros vel non se per vim in haereditates intrudendi praestabunt. Ex quo tandem nihil, nisi sanguinis ingens effusio consequeretur, prout idem rex Poloniae apud semet lpsum suf­ficienter aestimare potest. Licet nos ab interitu serenissimi domini Ludovici regis tam strenuum exercitum equitum et peditum conscriptum habuimus, quod Deo bene volente ipsi vayvodae re ipsa ita conatus suos, ne a ratione coronam nostram nobis praeriperet, prohibere potu­issemus. Verum nos, ut non inique nostro haereditario iuri et contractibus inter caesa­rem Maximilianum et Wladislaum regem factis omnino confidebamus. Ne autem contra regni Hungariae decreta, statuta, ordinationem et modum praescriptum regnicolae eli­gendi regem quicque attentare auderent, conventum soror nostra, Hungariae et Boe­miae regina simul cum palatino regni ad Posonium iuxta vim et tenorem ordinationis regni Hungariae et statuftorum] indixit, ubi obsequentibus regni statibus tum congrega­tis per nostros insignes oratores nostram et coniugis nostrae iustitiam et contractus in hoc erectos proposuimus. Super quo praefati status bene deliberato et maturo consilio et causa debite expensa heri, nempe Dominico die ante festum Sancti Thomae apostoli, qui XVI. Decembris est, superis sic volentibus nos et coniugem nostram in regem et re­ginam legitima electione eligendos publicarunt. Quare electio et coronatio vayvodae, quae ex sua ipsius et adhaerentum suorum propria voluntate et audacia facta est, invali-

Next

/
Oldalképek
Tartalom