Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Responsum nuntio palatini Ungariae Stefano Bator Sacra maiestas regia cum magno suo dolore accepit eam scissionem regni Hunga­riae, quae electione duorum regum est subsecuta. Nam cum ea differentia vel in media pace non possit non esse perniciosissima, quanto magis nunc perniciosa videri debet, regno ipso Hungariae in faucibus communis hostis constituto. Non dubitat enim maiestas sua serenissimum principem Ferdinandum vigore iuris sui, quod habere dicitur et huius electionis factae regnum modis omnibus repetiturum, non dubitat item maiestas sua alterum, qui iam coronatus est, ad tuendum se nichil om­missurum et si res postulabit, etiam extrema quaeque tentaturum. Itaque qualis alius exi­tus expectari debeat, nisi perniciosissimus, maiestas sua non videt. Cuperet tamen maiestas sua ex animo differentiam hanc componi, nec in ea re quid­quam operae et studii praetermitteret. Sed ne modum quidem adhuc ullum videt maie­stas sua tantae dissensionis et differentiae sistendae. Si rebus integris haec vel illa pars maiestatem suam consuluisset et parere consiliis maiestatis suae voluisset, fortasse res in tam perniciosissimum dissidium non venisset. Nunc rebus transactis et eo deductis, ut neque consiliis, neque remediis ullis locus reli­ctus videatur, quid aliud respondere possit maiestas sua praeter id, quod vehementer de eo eventu dolet, omnino non habet. Caeterum, quod ad negotium spectabilis et magnifici domini palatini et illustns eius coniugis attinet, datura est vobis maiestas sua mille florenos iuxta promissum suum in Warschovia, dabit reliquum maiestas sua non gravatim, quando dominus palatinatus iuxta contractum et inscnptiones suas mittet huc litteras suas factae et reformatae dotis et dotalitii in bonis suis certis et convenientibus. Nam maiestas sua ut in dominium et haereditatem ducatus Masoviae successit, ita illi patrocinium et cura incumbit ambarum dominarum ducum superstitum, ne in sinistro aliquo eventu maiestas sua culpari vel ab illis, vel a quovis alio iuste possit. Quandocumque igitur donunus palatinus bona certa ipsi dominae ducissae, coniugi suae consignabit et inscribet, litterasque huc ad maiesta­tem suam mittet, reliquum dotis citra omnem difficultatem accipiet. 20. 1527. mdrcius 13—mdrcius 26. Kr^ys^tof Svydlotviecki kdvetsege Ferdindndprdgai udva­rdban a S^apolyai Jdnossa/ va/d megegye^es erdekeben, valamint Ferdindnd kbvelenek, Jan Mrakess­nek a tevekenysege etf mege/6\oen es a ket kdvet s^dmdra kiadott utasitdsok. LL XXII. kdtet, 5a—42b.fo/. Acta Tomiciana, IX. kotet, 52. s% 47—52. p. (Csak a S^yd/omecki s^dmdra kiadott utasitdst kdsfi, va/amint egy Ferdindndnak cim^ett kdveti megbi^o/evelet, amely visspnt a\ a/dbbi anyagban nem s^erepel.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom