Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
atque deletae perierint, capitanei vero, qui levibus navigiis priores evaserant, primum Strigonii, deinde in Comarno constiterunt reliquia exercitus colligentes, quorum ad quinque millia novo stipendio auctoratos lustrarunt, designarentque tuendae classi, quae in Comarno pervenit, lectis ex eo numero octingentis, quos Strigonii et ducentis, quos Wissegradi praesidio imposuerunt. Quum sic serenissimo domino Romanorum, etc. regi fortuna reflasset, nullaque superesset amplius facultas, cum maiestas sua de rebus serenissimae reginalis maiestatis Hungariae constituendi, disserui tamen cum maiestate sua, quomodo in eo rerum statu consulendum suae maiestati censeret, simulque patefeci serenissimo Romanorum, etc. regi me habere ad Turcarum imperatorem mandata, si Budae rerum potiretur et interea auhcus quidam suae maiestatis, quem paulo ante ad Turcarum castra ad Mechmethbek, supremum copiarum parefectum miserat, ut salvum conductum legatis maiestatis suae ad Turcarum imperatorem obtineret, qui retukt imperatorem ipsum die Veneris, 26. praesentis ad Budam venisse, in eoque loco constitisse, ubi priores Turcae, a quibus Germani mihtes caesi sunt, castra tenuerant. Ego itaque intellecta imperatoris Turcarum praesentia et si non ita, ut res poscit, a serenissima maiestate vestra provisus atque instructus essem, sine intreprete et sine ulhs donis ad ipsum contendo, quod et si multis admirationi sit me vacuis manibus adire imperatorem, idem certe sinistre ominantur me vix ex arhmi sententia posse quicquam impetrare, non quidem ipsius imperatoris causa, quam satraparum, qui nisi ahquibus muneribus deliniantur, legatorum negotia adiuvare non soleant. Iam vero quot me pericula, quot modi insecuritatum circumstent in hoc itinere, fache sacra maiestas vestra intelhgit, cum non modo ad Budam, sed ad Viennam si quis contendere veht, vix possit periculum effugere, sitque omni commoditate cariturus, cum urhversi inhabitatores desertis vilhs atque diversorhs in munitiora loca praefugerint. Famaque quottidie metum augeat Turcas celeritate et excursionibus itinera omnia occupare, nec minor mihi a latrocinhs metus imminet, quibus usu venit sub his miseris et iniquis Hungariae fatis itinera obsidere et praedari ex insidhs, cum ego nunc minimo comitatu stipatus sim, ut cui ex famuhtio satis ahoqui exiti non minima pars partim contagione decessit, partim aegrotatione decumbit, Utinam saltem serenissima maiestas vestra pluris apud se habuisset necessitatem fihae suae, quam personae meae rationem! Vereor erhm et ipse, ut si salvus, vacuis tamen manibus eo pervenirem, possim legationis fructum ahquem auferre, proficiscor tamen in Dei nomine quacumque tamen ratione, ut serenissimae maiestatis vestrae iussis satisfacerem. Serenissimus dominus Romanorum, etc. rex cum ante ahquot dies serenissimam consortem suam, impedimentaque omnia praemisisset, hodie hinc exivit Lincium versus, dominos vero Nicolaum comitem de Salm et Sigismundum ab Herberstain legatos ad Turcarum imperatorem ablegavit, si qua ratione possent efficere, ut a vastandis suae maiestatis ditionibus cohiberet. Ego servitorem meum ad serenissimam reginalem maiestatem Budam cum Papuga missum quattuordecim dies expecto, quem et si proximo ante, quam castra Germanorum direpta essent, die sciam a consharhs Budensibus intromissum esse Budam, tamen quid secum actum sit, curque tam diu retineatur, incertum est michi, quicquid tamen eveniet, dabo operam, ut quuum possibile erit, ad serenissimam maiestatem vestram htteris meis perferatur. Commendo interea me et humilem