Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Quomodo autem se se res circa oppugnationem Budensem habent, paucis sacrae maiestati vestrae describere volui. Magno conatu iaborant capitanei serenissimi domini Romanorum, etc. regis in expugnanda Buda, accessum ad Danubium et usum aquae e­iusdem ademerunt obsessis. Arcem inferiorem aquaticam, quam nobis adhuc in castris eorum existentibus machinis aeneis ex Pesth directis petere inceperant, ka diruerunt, ut prorsus inutilem defensioni redderent. A compluribus diebus non est iam ex illa arce minimus globus in adversarios iactus. Gentes serenissimi domini Romanorum, etc. regis tribus in locis tam in propinquo muri erectis fossis et munitionibus consederunt, ut pro­piores esse non possint. Tormenta etiam magna collocata sunt etiam tribus eisdem in locis, ad scopumque directa, quod vero nondum sint iactati globi puto non aliud causa esse, quam quod operiantur, ut a fossoribus cuniculi ducantur ad terminum, ut ita prae­paratis omnibus ingeniis et stratagematibus, uno eodemque impetu et arcem, et civita­tem invaderent. Nec est verissimile, ut tantam impressionem obsessi sustinere vel civi­tatem retinere possint, tam enim sunt et parum multi, et armis non exercitati, ut ex toto numero vix ad solius arcis praesidium idonci deligi possint. Caesaris Turcarum adventus in Hungariam hoc anno non speratur pro certo, tamen ferunt gentes eius magnis copiis venturas, hisque duos bassas praefectos Belgradum ve­nisse et expectare, ut quamprimum contractae fuerint in unum copiae Hungariam inva­dant. Quae res effecit, ut capitanei serenissimi domini Romanorum, etc. regis celerius etiam oppugnationi Budensi insistant. Bohaemi et Moravi praeter omne debitum suum sponte in gratiam serenissimi do­mini Romanorum, etc. regis propensi polliciti sunt personis suis maiestati suae praestare auxilia contra Turcas in eiusdem regni arcis et caeterarum suae maiestatis provinciarum defensionem, quamprimum Turcos in propinquo adesse intellexerint. Haec ad praesens sacrae maiestati vestrae regiae, domino meo clementissimo signifi­care volui, postutans a Deo optimo, maximo, ut mihi in brevi contingat occasio laetiora sacrae maiestati vestrae regiae scribendi. Cuius gratiae me et fidelia servitia mea etiam atque etiam htimilkme commendo, cupioque sacram maiestatem vestram in multos an­nos incolumem valere in meam et omnium subditorum sacrae maiestatis vestrae conso­lationem. Datum Viennae, XVI-a Maii, anno Domini M-o D-o XLI-o. Sacrae maiestatis vestrae regiae servitor Andreas comes a Gorka, etc. manu sua scripsit 207. 1541, mdjus 16. Bks. Ferdindnd ieveie Zsigmond kirdlynak, amelyben indokolja, miert nem engedte viss^aterni a iengyel kbvetet Buddra es megerbsiti, hogy kes^ megegye^ni I^abeildvai. LL X. kbtet, 83b—86a.fol. Litterae a serenissimo Romanorum rege Ferdinandus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus ac Germaniac, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. rex, infans Hispaniarum, ar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom