Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Regni Hungariae consiliariis Reverende, etc. Etsi serenissimae filiae nostrae res non eo, quo velimus, loco nunc sunt, magnasque ea in angustias et difficultates adducta videtur, non parum tamen nobis ea res consolati­onis adfert, quod quae fides est, quod studium sinceritatis tuae erga serenissimam filiam nostram ope et consilio illius ac aliorum serenissimae filiae nostrae consiliariorum effe­ctum iri conridimus, ut maiestas illius ex iis, quibus nunc est periculis et mscriminibus erepta, agat commodius. Cuius nos cum saluti, tum dignitati consultum cumprimis cupi­mus. In quam curam ut incumbat sinceritas vestra, magno studio ab ea postulamus. Ve­hementer enim sumus soliciti nisi salubribus sinceritatis tuae consiliis primo quoque tempore prospectum illi fuerit, ne ultimum in discnmen adducatur, neque rnter sacrum, quod aiunt, et saxum constituatur. Praestitae serenissimae nostrae filiae fidei grati olim et memores futuri sumus. Datum loco, die et anno, quibus supra. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium 205. 1541. mdrcius 18. Utasitds a Ferdindndho^kikuldbtt StanislawMaciejowski kbvet s^dmd­ra (re's%iet). 9S LL XXII. kbtet, 166a—167a.foi. Instructio ad serenissimum dommum Romanomm regem generoso et nobili Stanislao Maczieiowski 1541. XVIII. Martii data Sacra maiestas regia, serertissimus princeps et dontinus meus, dontinus Sigismundus Dei gratia rex Poloniae serertissimam maiestatem vestram saluere iubet plurimum atque a Deo fausta illi omnia et felicia praecatur. Persuadet sibi serenissimus princeps et dominus meus satis se iam probasse serenis­simae maiestati vestrae integritatem, candorem et sinceritatem antini sui, tot legatis ad serenissimam maiestatem vestram ntissis, ex quibis illi planum factum est, quae acta sunt per serenissimum dominum meum, ea omnia fide acta esse, neque aliud unquam optasse maiestatem domini mei, quam ut vestra maiestas regno Ungariae potiretur, ad serertissimam vero dominam reginam ea pervenirent, quae ex pacto ilti ac ftiio illius illu­strissimo debentur. Ac quo magis declararet studium suum erga maiestatem vestram se­renissimus princeps meus, hoc quoque renuntiare fecit serenissimae maiestati vestrae, si non posset ea tam cito pactis satisfacere, dum modo se intra tempus non longum satis esse facturam caveret. Interea vero serenissimae filiae honestis conditionibus, quas illi accipere visum esset, provideret, daturam operam maiestas dommi mei, ut omnino voti sui serenissima maiestas vestra compos efficeretur. Quod quidem quo facilius praestari 95 Csak az Izabellaval kapcsolatos reszletet emcltiik ki az utasitasbol. A ncvezett kovet a csaszarhoz is ka­pott instrukciokat reszint Zsigmondtol, reszint pedig Bona kiralynetol (czck a kotet 164. es 167b. folioin olvashatoak), ezck kozlcsctol azonban altalanos jcllegiik, illetve nem magyar targyuk miatt eltekintettiink.

Next

/
Oldalképek
Tartalom