Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Ubi vero acceptandam aliquid sola cum consiliariis censuerit, tum orator noster etiam non requisitis nobis, si in mora periculum esset, ad illas assentiat. Hoc in instructionem ad Romanorum regem additum est Quod si obvium habuerit in itinere venerabilem Andream Czarnkowski scholasticum Cracoviensem, secretarium nostrum, sciscitabitur ex eo, quid responsi tulerit, quod ubi dikgenter perlegerit, praescriptam sibi a nobis formulam commutere kcebit atque orationem suam ad responsum serenissimi Romanorum regis accomodabit. Qua in re iudicio suo utetur, quoniam ilkus fidei, integritati, prudentiaeque causam hanc serenissimae fikae, nepotisque nostri credrmus. Quod si vero Ratisponae fuerit serenissimus dominus Romanorum rex, eo maiestatem eius persequetur, denique ubicumque locorum fuerit, ibi maiestatem eius convenire curabit. Ad consikarios regni Hungariae legatio Salute dicta et gratia nostra regia, orator noster collaudabit fidem hanc et constantiam eorum, qui rationes serenissimae fikae nostrae tanto studio tuentur, de favore nostro prokxe eis polkcebitur, futurosque nos semper memores dicet officiorum, quibus nunc serenissimam fikam nostram prosequuntur atque ut ea, qua sunt erga maiestatem eius fide et observantia, deinceps quoque semper esse perseverent, verbis nostns dikgenter hortabitur. Neque vero statim cum ilks aperte aget de reditu in gratiam cum serenissimo domino rege Romanorum, sed prius animos hac in re eorum pertentabit. Quos si tractabiles viderit, omni studio huc eos lmpellet, ut de gratia serenissimi Romanorum regis recuperanda sokciti esse veknt. Ac quibuscunque poterit rationibus eis persuadere conabitur, ut constitutis rationibus serenissimae fikae, nepotisque nostri Buda serenissimo Romanorum regi cedant, nostraque authoritate perficiet omnia, quaecunque ad procuranda eorum commoda apud serenissimum Romanorum regem putaverit pertinere. Hortabitur eos, ut etiam atque etiam dikgenter provideant, ne quod ingens in discrimen Hungariae regnum adducant. Reputent secum se et sumptibus esse iam exhaustos, et magis atque magis rebus omnibus ad victum necessariis defici, neque unde ea, quomm indigent, suppcditari possint spem ullam ostendi. Instare tempus vernum, quo novo conflato exercitu maiorem sit belk gerendi commoditatem serenissimus Romanorum rex habiturus ac periculum esse, ne veniens interea hostis potentior regnum universum Hungariae sub imperium suum subiungat. Quae pacta intercesserint inter maiestatem regiam Romanorum et serenissimum Hunganae regem , non ignorant proculdubio domini consikarii, ex quibus nonnulk fortasse et ipsi in ea pacta iurarunt. Aequum nobis videri, ut pacta utrinque serventur praesertim, quae sunt iureiurando firmata. Quod si tam subito satisfieri ilks per serenissrmum Romanorum regem non possit, non esse ab eo nimis aspere exigenda censemus, quae praestare tam cito nequeat, dummodo certum tempus, atque id, quoad eius fieri possit, quam minime longum praestituat, quo se pactis satis esse facturum idonee caveat. Interea vero tempons de honesta akqua et nihilo deteriore, quam est