Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Quare maiestas sua cupit et optat, ut iuxta reginae ipsius oblationem per dictum nuntium suum Emericum Bebek factam ipsa super praemissis tam in restituenda arce et civitate Budensi, quam in aliis rebus omnibus ad haec ipsa negotia necessariis et requisitis, quae opus erunt, quam citissime fieri atque confici curet: id, quod viceversa maiestas regia simiti modo sicubi oportet, facere parata est. Et ob id praefigit maiestas sua terminum, nempe decem dierum ad summum ab hodierna die, idest [ ] 91 incipiendo, intra quod tempus regina ipsa ad oblationis suae executionem, maxime de cedenda Buda propterea, quod periculum in mora sit, pervertire debeat. Quemadmodum vicissim maiestas regia circa oblationem suam faciet. Item maiestas regia arbitrio ipsius reginae retinquat, ut tunc cum persona sua vel in arce Budensi maneat, vel se ad alia loca sibi bene visa recipiat. His autem ita confectis utrinque, praemissisque arcibus, civitatibus atque bonis in manibus et potestate reginae existentibus ipsa una cum filio suo homagium ac debitam reverentiam maiestati regiae, sicuti in tractatibus pacis continetur, istiusmodi bonorum ratione praestare tenebitur, nullamque facultatem bona illa a regni corona atienandi habere debebit. 194. 1541. februdr 5. Becsujheij. Bebek Imrenek, I^abeiia b\vegy kirdljne kbvetenek a kbteie^venjleveie a kirdlyne Ferdindnddal s^emben valb igenjeirbl. LL X. kbtet, 51 a—51 b. fol. Exemplum obtigationis domini Emenci Bebeck nunctti reginae Isabellae Ego Emericus Bebek de Pelsewcz nuntius serenissimae dominae et dominae Isabellae Dei gratia reginae Hungariae, etc. serenissimi quondam principis et domini, domini Joannis regis Hungariae, etc. bonae memoriae, etc. relictae ex mente praefatae dominae meae clementissimae retuli sacratissimae Romanorum, Hungariae et Bohemiae regiae maiestati, domino clementissimo maiestatem dominae meae optare, ut sua maiestas regia de omnibus negottis suae reginalis maiestatis et chanssimi fitii sui cum serertissimis parentibus suis sine amptiori dilatione tractare et concludere dignetur, quaecumque enim maiestates pari consensu deliberaverint, id totum pro rato et grato habere et per omnia observare promittit. Non ea autem de causa hoc negotium ad serenissimos parentes suos differt, ut negotium longius protrahatur, sed ut debitiun honorem serettissimis parentibus suis deferat. Interim omni mora posthabita parata est serertissima domina mea omnibus viis, modis et rationibus pro posse suo curare, ut tiberam possessionem castri et civitatis Budensis habere possit. Cuius possessione habita praesidia regiae maiestatis lmmittere, arcemque et civitatem Budensem, atiaque ad coronam regni pertinentia tam castra, quam civitates et oppida, demptis castris, civitatibus, oppidis ac possessionibus pro A nap helye urcscn maradt.