Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Etenim tametsi maiestas regia multis documentis compertum habere videtur ipsius serenissimae reginae postulata longe maiora esse, quam quae illi, suoque filio in pacis tractatibus cum serenissimo quondam domino Joanne rege Hungariae, etc. illius marito per maiestatem suam initis, conclusis, nec non litteris, iureque iurando firmatis attributa fuerunt, tamen consyderans et ob oculos ponens maiestas sua illud potissimum, quod serenissima regina ipsa se ita confidenter maiestatis suae gratiae et benigmtati concredere statuit, vicissim ilh impraesentiarum gratiose significandum duxit se ob talem ilhus in maiestatem suam voluntatem, submissionemque paternum erga illam animum gerere, ilhque omnis benevolentiae, pietateque plena studia ostendere syncere propensam et inclinatam esse, et ut id non tam verbis, quam reipsa maiestatem suam declarare vehe videat et cognoscat, respondit maiestas sua se decrevisse et conclusisse eo pacto ad ipsius postulata condescendere et consentire, prout hic sequitur. Primo, quod fiho ilhus de tanta summa pecuniarum ex proventibus in locis certis atque fixis quottannis levandarum sufficienter assecurabit, quantam summam triginta duo milha florenorum Hungaricahum integre constituere possint. Deinde ultra hoc eidem fiho suo ac sibi arcem et civitatem Posoniensem una cum pertinentiis et honore comitatus eiusdem pro loco residentiae, nec non civitatem Tyrnaviam et Tyrchinium arcem cum suis pertinentiis ad manus suas contenta esse, ita tamen, quod tricesimae Posoniensis et Tyrchiniensis proventus, quos ipsa cum fiho suo recipere habebit, sibi in defalcationem dictorum triginta duorum florenorum Hungaricahum computari debeant. Et si illa acceptaverit, eo tunc maiestas sua regia rehquam summam ad totalem completionem triginta duorum milhum florenorum Hungaricahum eidem reginae super tricesimis Budensi et Albae Regahs, sive ahis, ubi voluerit, firmissima assecuratione inscribere vult, sic nempe, ut prae omnibus ahis certam et infalhbilem solutionem praefatae summae eo modo, ut praemissum est, ex dictis tricesimis per totum annum habere et levare possit et debeat. Et pro maiori securitate reginae ipsius ac fihi sui maiestas regia et hoc eisdem concedere et admittere vult, ut tricesimatores per tempore existentes non minus ipsis, quam maiestati suae ratione tricesimarum sint iurati, seque erga reginam ipsam ac fihum eius propriis eorum htteris quo efficacius possint, obstringere et obhgare teneantur, nempe quod lllis de pracfatis tricesimis ad rationem antedictae summae prae omnibus ahis respondebunt. Item, quod iam dicta loca, upote civitates et arces, ut praefertur, memorata regina cum fiho suo tamdiu quiete et pacifice in manibus et potestate sua tenere possit et debeat, donec fiho suo circa serenissimi regis Joannis, patris eius bona patrimonaha vel eo modo, quo est in tractatibus pacis expressum, vel aha quacumque via contentabihter satisfiat et satisfieri possit. Item, quod saepedictae doniinae reginae dotahtium suum prout ei est inscriptio facta, cedere et permanere debeat. Praeterea ut eadem regina hoc amphus propensam voluntatem maiestatis regiae erga se cognoscat, utque maiestas sua eo magis reginae ipsi ac fiho suo quietem ahquam parare possit, ut omnis scihcet controversia in negotiis istis componatur, non gravatur ma-