Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

rum et baronum ad potentissimum Turcarum imperatorem nomine reginalis maiestatis accessissent, quorum opera (obtita reginalis maiestas coniunctionis paterm amoris, prae­cipue vero deiiberationis et conclusionis certorum articulorum cum serenissimo domi­no, domino Joanne rege Hungariae, etc. bonae memoriae, charissimo cortiuge maiestatis suae reginalis in facto successionis regintinis regrti Hungariae irtitae et utrinque confir­matae, in derogamen mnum maiestatis vestrae serertissimae) regimen regrti Hungariae charissimo filio suo infantulo ab ipso Turcarum imperatore dari procuraverit, interce­ptasque esse quasdam litteras procerum regni Poloniae, qui suadebant maiestati reginali omnibus ratiortibus curare debere, quod filium suum charissimum regno Hungariae prae­ficere posset. Praeterea episcopum Waradiensem, Petrowicz et omnes ordines mititares, insuper et iudices, aliosque cives civitatis Budensis est Pesthiensis ad fidem et obedien­tiam reginali maiestati praestandam iuramento astrinxisse et quod reginalis maiestas per certos oratores plena auctoritate missos ac per litteras in Transsylvania egerit, ut omnes ordines ad fidem et obedientiam reginali maiestati praestandam sese subderent. Non potuit non molestum esse, serenissime et potentissime rex, reginati maiestati, dominae meae clementissimae eum animum maiestatis vestrae erga se intellexisse, volu­itque suam innocentiam apud serenissimam maiestatem vestram per omnia excusatam reddere. Recenti enim memoria habere potest maiestas vestra, quam saepissime et per litteras, et per nunctios apud serertissimam maiestaem vestram egit, supplexque institit, ne vi armorum impeteret, sed potius hanc moram patienter ferre dignaretur, donec con­srtia serenissimorum parentum suorum intelligere potuisset. Nam decens esse non potu­it inconsultis serertissimis parentibus suis ad ista negotia tam magni momenti responde­re praesertim eo tempore, quo ultra omnes defectus infirmitatem, et in ea aetate posita, expersque curarum et incommoditatum, accepta morte immatura serenissimi regis, con­iugis charissimi et tam repenti omni auxilio humano orbata, miserae dumtaxat ac mille periculis expositae viduitati sese implicitam esse conspiceret, unde et vires, et ingenia pene deficere videbantur, commendans causam suam tam sanctam, tam iustam ntiseri­cordiae divinae et omnia pericula fortunae experiri potius, quam ut vel minimum quid inconsultis serenissimis parentibus suis agere, non eo animo, ut iuribus sacrae maiestatis vestrae incommodaret, sed ut animum suum Christianum et propensum, et obedientem erga serenissimos parentes suos manifestis argumentis declararet, nihil sine scitu et vo­luntate maiestatum suarum agere velle. Postea tamen cum mentem et consilia serenissi­morum parentum suorum intellexit, paratissimam se se et antea obtulit et nunc offert reginalis maiestas, domina mea clementissima acceptare conditiones iustas et honestas in articulis clarius expressas. Quin imo rogat, ut maiestas vestra cum serenissimis domi­nis parentibus suis in suo negotio, fitiique sui charissimi rem ad finem deducat et defini­at. Quicquid enim cum maiestatibus suis fuerit definitum et conclusum, id omne polli­cetur se pro rato et grato tanquam filia obsequentissima habituram. Innocentissimam se testatur reginalis maiestas de oratorum ad potentissimum Tur­carum imperatorem missione. Non enim cum consilio suae reginalis maiestatis illuc pro­fecti sunt, quin potius et litteris, et per nuntios quam saepissime ne illuc irent, inhibitit, neque procuravit unquam, ut charissimus fitius maiestatis suae reginatis per imperato­rem Turcarum regno praeficeretur aut potiretur. Testatur etiam se ne in minimo quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom