Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

que signo nostro dabit alicui ex maiestatis eius consiliartis, ut curret quam celerrime ad maiestatem eius perferendas. Si non poterit hac ratione, ntittet per cubicularium nostrum et quicquid is responsi retulerit, celeriter ad nos remittet. Neque extra ea, quae scripta sunt in instructione, dicere quicquam audebit. Vilnae, X. Januarti, M-o D-o XL-o primo. 190. 1541.janudr 11. Vilna. Zsigmond kirdly utasitdsa Ferdindndhot^ kiiidbtt kbvete, A.ndr%ej C^arnkowski s^dmdra. LL VII. kbtet, 137b—142b.fol. Instructio legationis ad serertissimum dominum Romanorum, etc. regem per Andream Czarnkowski scolasticum Cracoviensem data anno 1541. die 11. Januarii Principio legatus noster serenissimum dominum Romanorum regem quam offlcio­sissime verbis nostris salutabit, felicem ilti anni huius ingressum, progressumque foeli­ciorem , exitum foelicissimum, faustaque et fortunata omnia praecabitur, deque nostra erga maiestatem eius egregia voluntate prolixe omnia pollicebitur. Deinde vero in hanc sententiam verba faciet. Posteaquam quae data mihi erant mandata a serenissima domina Hungariae regina, serenissimae maiestati vestrae exposui statim, ut responsum et literas accepi, ad serenis­simum dominum meum maxintis itineribus excurri. Legit maiestas eius literas maiestatis vestrae diligenter, ex quibus atque ex sermone meo quae gesta hic essent et quae porro sit voluntas maiestatis vestrae, kquido, dilucideque cognovit. Summa enim eorum, quae scripserat maiestas vestra, quantum ego recordor, haec fuisse viderur, quod serertissima domina Hungariae regina paulo ante, quam ego a serenisstino domino meo huc missus essem, legaverit ad maiestatem vestram venerabilem dontinum Thomam custodem Al­bensem ac eandem per eum voluntatem serertissimae maiestati vestrae detulerit, quae per me postea serenissimi domini mei verbis fuit eidem delata. Nihil enim atiud eam a maiestate vestra postulasse, quam quod ipsum serenissimus quoque dominus meus po­stulare me iussit, ut quae dotis, quaeque contradotis nomine maiestati illius a serenissi­mo coniuge olim lltius partim data, partim promissa sunt et quae fitio ilkus ex pacto de­bentur, ea maiestas vestra ita, ut diplomate suo, in quod iuravit quodque appenso signo suo corroboravit, facturam se obkgavit, praestare conaretur, caetera omnia maiestas eius vestrae maiestati lubenti atque alacri animo concessuram. Haec et serenissimae dominae Hungariae reginae, et serertissimi domini parentis eius, domini mei clementissimi postu­lata maiestas vestra non ingrata accedisse, contendisseque eam et elaborasse, ut utrinque ea, quae pacta erant, praestarentur. Sed cum ea peterentur a maiestate vestra, quae prae­stare nulla ratione posset, conatus omnes in nihilum recidisse atque ex eo deprehendi potuisse non tam syncere, quam subdole cum maiestate vestra actum esse. Ad hanc lite­rarum particulam serenissimus princeps et dominus meus serenissimae maiestati vestrae responderi per me iussit se ita sibi de maiestate vestra persuadere, longe akam esse illius

Next

/
Oldalképek
Tartalom