Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
demur, ut nunc prae caeteris adesse velit serenissimae filiae nostrae, cuius salus ingenti nunc in auscrirnine versari videtur. Nostrum hoc tempore non aliud est desyderium, quam ut eam extra telorum iactum esse audiamus. Nam dum salus illius ac infantis filii, nepotis nostri charissimi in tuto sit, facilius transigi reliqua poterint. Nunc eam Budae conclusam esse et obsidione premi dolentius ferimus, quam credi possit. Nam ut nihil sit aliunde pericuH, tamen ut sunt imbecilles mulieres et infantes pueri timido ingenio, veremur, ne terror iste armorum et sonitus machinarum aenearum aliquod saluti eius discrimen adferat, neve dum se moerore conficit morbum ipsa sibi accersat. Quare quanti nos, quanti serenissimam filiam nostram, quanti nepotem nostrum charissimum facit, tantum contendat et elaboret sinceritas tua, ut serenissimae filiae nostrae una cum infanti filio, nepote nostro rebusque et thesauris eorum Buda exire liceat et Cassoviam proficisci. Id si opera sinceritatis tuae perfectum erit, magnam apud nos gratiam iniverit atque huius iHius officii memores olim sumus futuri. Datum, ut supra. 189. 1540. december26. Vilna. Zsigmond kirdly utasitdsa aFerdindndho^es I^abeiidbo^kuidbtt kbvete, Andr^ej C^arnkowski s^dmdra. LL IX. kbtet, 55b—57b.fol. Andreae Czarnkowsi ad regem Romanorum et Hungariae reginam oratori regio Venerabilis, devote, nobis dilecte! Si est aduc dominatio tua apud serenissimum dominum Romanorum regem, ne se istinc commoveat, sed novam apud illum nostro nomine legationem obeat, cuius instructionem illi mittimus. Si vero alibi est dominatio tua, omni cunctatione semota ad maiestatem eius redeat et haec ipsa, quae mittimus, mandata nostra exponat. Quorum summa haec est, quod petimus, ut per maiestatis eius exercitum serenissimae filiae nostrae Cassoviam proficisci liceat. Si, quod non speramus, obtineri id non posset, legat dominatio tua diligenter exemplum litterarum, quas ad serenissimam filiam nostram mittimus et ad voluntatem nostram in illis perscriptam se se accomodet ac e re nata consilium capiat. Quod quidem cum longius absimus, ita subtiliter a nobis perscribi non potest, cum minimis momentis, in bello praesertim, maximae saepe fiant inclinationes temporum, quae dominationes tuae diligenter erunt observandae. Ac illud lmprimis dabit operam, ut quaecumque serenissima filia mandata illi dederit, ea diligenter exhauriat. Omnes autem ingenii, consiliique sui nervos in ea contendat, ut ex ista obsidione serenissimam filiam nostram quacumque ratione liberet. Nam quemadmodum ex litteris ad illam nostns intelliget, haec curarum, votorumque nostrorum summa est, si cum dominatione tua serenissimus Romanorum rex expostulaverit de legato per nos ad Turcam misso, missum esse inficias non ibit, sed illud tamen pernegabit aliquod nos a caesare postulasse contra fidem datam per nos serenissimo domino Romanorum regi. Decretum nobis fuisse mittere nunctium hunc ante mortem etiam serenissimi domini Hungariae regis, idque admonente magnifico palatino Syradiensi, ut quae fuit de finibus controversia, ea