Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

stram requisiveramus, ut et maiestas vestra pro nostro desyderio apud caesaream maie­statem misso oratore suas partes interponere dignaretur. Ad haec maiestas vestra per lit­teras gratam nobis fecerat relationem, per alteras deinde litteras ex Challia maiestati ve­strae significaveramus regem Romanorum adversus serenissimam filiam, nepotemque maiestatis vestrae et Budam, pariterque contra nos vires suas demissurum, quodque nos res et bona nostra aleae fortunae exponere, immo etiam capitis discrimen subire non re­cusaremus, dummodo maiestas vestra nos consilio et auxilio iuvaret. Hoc nostrum insti­tutum maiestas vestra probaverat ac insuper cohortata fuerat, ut in eo constanter perse­veraremus. Interea vires regis Romanorum descenderunt ac imprimis in Vyschegrad im­pegerunt, castrumque inferius, quod nos Aquarum dicimus, expugnaverunt, inde Vaci­am, sic demum in obsidionem Budae advenerunt. Dum autem haec aguntur, rex Roma­norum legaverat ad maiestatem reginalem dominam nostram clementissimam reveren­dissimum archiepiscopum Strigoniensem et spectabilem ac magnificum Nicolaum co­mitem a Salem, Leonardum liberum baronem in Fels capitaneum, Petrumque Pereni, per quos maiestatem reginalem rogabat et admonebat, ut praeter dilationem e Buda ex­cederet, locumque residentiae suae sive Posonium, sive Tyrnaviam mallet, eligeret, am­plius ex statis regni proventibus eius maiestati certa et annualis pensio XXV millium florenorum offerebatur. Nos vero perpendentes, quae desolationes, quantaeque ruinae regno huic nisi mature provisum fuisset, imminerent, maiestati reginali, dominae no­strae clementissimae supplicaveramus, ut considerata regni futura calamitate contracti­bus per piae memoriae coniugem suum, maiestatem videlicet domini nostri cum impe­ratore Carolo, regeque Romanorum stabilitis stare et acquiescere dignaretur. Maiestas reginalis praecibus nostris haud gravatim adnmt. Illi vero nihil mmus, quam eam condi­tionem admissuri responderunt sibi impossibile videri adeo repente ea omnia, quae in contractibus specificata extant, praestari et proinde (acrius enim urgentes instabant) nisi oblata conditio acceptaretur, aliis modis se progressuros. Rebus sic transactis coepimus animo maiorum nostrorum acta revolvere, occurebantque aliquot regni huius reginae summo cum dedecore et ignominiose e regno eiectae adeo, ut earum nonnullae mise­ram postea transegermt vitam, ne itaque (quod et imposterum Deus benignus procul a­vertere dignetur) serenissima filia, neposque maiestatis vestrae in similem miseriam et ignominiam devenirent, maluimus externa quaeque experiri, quam conditionem propo­sitam admittere. Iiamque ob rem Buda obsessa erat, adversarii vero videntes Dei cle­mentissimi misericordiam nobiscum esse, non oppugnata Buda, ad obsidendum supen­us castrum Vischegrad seccsserunt, quod nunc per proditionem obsessorum traditum ceperunt. Caeterum dum nos talia meditamur, dumque a maiestate vestra consilii et au­xilii opem speramus, interim litterae maiestatis vestrae ad maiestatem reginalem, domi­nam nostram clementissimam supeivenere. Consuluit maiestas vestra, quandoquidem maiestas reginalis a nobis rem celavit, ut ipsa reginalis maiestas Buda Germanis relicta, se Trynchinium conferat. Quod quidem maiestatis vestrae consilium, ut verum fatea­mur, nobis summopere displicavit, perinde enim est istud ac si maiestas vestra nos dedi­ta opera ln manus hostiles daret, quum nos, sicut praemissimus, apud caesaream maie­statem missis dominis et fratribus nostris propterea laboraverimus, ut nepos maiestatis vestrae in regni huius regimen eligeretur. Id quod Deo favente obtinuimus, quemadmo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom