Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
atque iterum et tertio debito tempore ipsum regem Joannem dum viveret, de pace publicanda diligenter admonendo curaverunt. Immo ad hoc quoque accesserant maiestates suae et utique se se contentos fore exhibuerant, ultimo per magnificum dominum Mathiam Hildt oratorem caesareum, ut primores omnes, praelati scilicet et barones et officiales defuncti regis iuxta formam contractus contraiurassent fidelitatem regiae maiestati. Verum quoniam idem rex Joannes donec vixit, ad neutrum horum ullis adhortationibus et admonitionibus flecti potuit. Non stetit igitur per regiam maiestatem domini nostri clementissimi, quominus redemptio bonorum ipsius regis Joannis tempore debito facta fuisset, quin potius etiam post mortem eiusdem regis praefata maiestas regia extrema quaeque tentavit, ut contractus iste in omni parte suum habuisset effectum, reginam dihgenter admonens impnmis per magnificum Nicolaum comitem de Saim, dominum et collegam nostrum hic praesentem. Cum tamen eius maiestas regia per hos menses ne responsum quicquam ad hanc suam favorabilem admonitionem ab ipsa regina habere potuit, maiestas sua coacta est praesentem hanc expeditionem magnis impensis suscipere et tanquam lacessitus ius suum vi armorum prosequi. Verum enimvero sua maiestas regia ut Christianum decet principem, nulla praemissorum habita ratione paratam se se et nunc exhibet ad omnia digna, iusta, honesta et possibilia, modo a reginali quoque maiestate itidem postuletur, praesertim quod possibile erit et cum hoc citra ampliorem Christiani sanguinis effusionem regia maiestas iuxta contractum admittatur in integram regni possessionem. Nam qui inquit pro re quapiam petita, impossibile quippiam petit, rem ipsam petitam per omnia negat. Ad haec Benedictus Bayony nomine aliorum commissariorum respondit, quod quum contractus iste erigeretur, etiam principes ipsi eorum omnium, quae tractarentur, diligentem habuerunt rationem et si quid in eis impossibile depraehendissent, non utique in transactionem posuissent. Et neque regia maiestas Romanorum per dominum comitem hic praesentem ad hoc, si suae maiestati impossibile visum fuisset, reginali maiestati se se paratam obtulisset. Ad quod tam ipse dominus comes, quam dominus generalis capitaneus responderunt, quod regia maiestas cum conditione iusta, honesta et possibih obmhsset se ad satisfactionem contractui in omni parte. Deinde comes Themissiensis adiecit: „Datae et dabitur vobis — inqmt — absque omni dilatione, regina etiam non vult huic rei neque diem, neque horam ulteriorem praescribere, sed quamprimum datum fuerit per vos, dabitur - inquit - et per nos quoque citra ullam moram." Et praeterea dixit: „Quantum ad pacis pubhcationem attinet, scitis - inquit - vicinos hostes nostros, quod non modo eorum, quae palam sunt, sed etiam eomm, quae humano ingenio quovis modo cogitari possunt, maximam habent rationem. Ergo non absque causa - inquit — defuncta regia maiestas domini mei clementissimi difficultavit accedere ad ipsam pacis pubhcationem." Porro Benedictus Bayony se et suos coUegas asseveranter dixit latuisse admonitionem caesareae et regiae maiestatum de pacis pubhcatione factam, cum res ipsa debuerit esse secretissima. „Et alioqui fortassis - inquit - nos tum, quum ipsa admonitio ad regiam maiestatem defunctam referretur, fuimus aliis servitiis eiusdem defunctae regiae maiestatis occupati." Dominus generahs capitaneus obiecit: „Si vos - inquit — admonitiones caesareae et regiae maiestatum veluti res secretissima latebat, latere non potuit re-