Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

luntatem nitendo et se, et regnum Hungariae perditum eat ac vicinos populos, totamque reipublicam Christianam ingens in periculum et discrimen adducat. Hoc agat serenissima maiestas vestra, in eo elaboret, in eo curas suas omnes et cogi­tationes consumat, primum ut adiuncta sibi habeat Hungariae procerum studia, deinde ut ne, quoad facere possit, caesarem sibi Turcarum capiat inimicum. Sed cum quibus potest rationibus, honestis tamen et quae contra dignitatem vestrae maiestatis non sint, deliniat utramque autem ad rem, quo et Hungariae procerum, et Turcarum caesaris ani­mum sibi concikatum habere queat serenissima maiestas vestra. Serenissimus princeps meus omne suum studium, operam et dihgentiam ac laborem serenissimae maiestati ve­strae quantum in se est, prolixe defert ac pollicetur, haud aliter, quam si sua ipsius res ageretur. Idque tanto maiore voluntate, quod ex serenissimae fihae suae hteris intellexit, quam amanter serenissima maiestas vestra maiestatem ilhus per oratorem suum fuerit consolari dignata atque paternum suum erga illam animum declarare. Quo nomine sere­nissimus princeps et dominus meus serenissimae maiestati vestrae ingentes agit gratias atque ut in ista sua voluntate perstare velit, maiorem in modum petit. Nam de hoc non ambigat, quin facile sit ea omnia consecutura, quae per legatum suum a serenissima re­gina Hungariae postulavit. Neque enim tanti est regnum Hungariae serenissimo principi et domino meo, ut ilhus causa rescissam velit concordiam et amicitiam, quae ilh cum maiestate vestra serenissima intercedit, quam etiam quibuscunque possit accessionibus auctam veht potius et amphficatam. De seremssima quoque filia certo sibi polhcetur, quod pro ea, qua praedita est pieta­te, semper sit in officio, potestateque serenissimi domini parentis futura atque suam ad illius voluntatem aggregatura. Quamobrem iam hoc sibi firmiter habere debet persuasum serenissima maiestas ve­stra, modo ut quae pacta sunt serenissimae dominae Hungariae reginae, ea serventur, modo ut nepoti serenissimi domini mei qua ratione in foederum conditionibus perscri­ptum est, prospiciatur, nihil sibi esse, quod regnum attinet Hungariae, a serenissimo re­ge et domino meo aut a serenissima filia eius pertimescendum. Nemo est enim mortah­um, quem regnare malit in Hungaria serenissimus princeps meus, quam serenissimam maiestatem vestram, cuius eam esse prudentiam perspicit, eas vires, eam animi magnitu­dinem, ut ilhus opera fieri posse sperat, ut calamitosum et afflictum Hungariae regnum respiret tandem aliquando et ad fiorem suum pristinum perveniat. Sed plurimum interesse putat serenissimae maiestati vestrae ad id, quod cupit conse­quendum, ut haec serenissimi domini mei voluntas aliquamdiu adhuc tecta sit et occul­ta. Nam periculum esse videt, si quorum animi adhuc a serenissima maiestate vestra ab­horrent, si divulgatum sit serenissimum principem meum de regno Hunganae pro ne­pote obtinendo minime laborare, sed eo serenissimae maiestati vestrae voluntarium ce­dere, ne ii, cum nihil sibi esse in serenissimo principe meo praesidii cognoverint, ad Turcarum caesarem desciscant, quae res extremum esset regno Hungariae exitium alla­tura. Atque hac potissimum de causa serenissimus dominus meus me prius apud serems­simam maiestatem vestram legationem hanc obire, deinde in Hungariam proficisci ius­sit, ut et serenissimam reginam in hoc tam acerbo suo casu consolarer et omni cura,

Next

/
Oldalképek
Tartalom