Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
sima obsequia nostra, quae filiae ac nepoti maiestatis vestrae astringimur, ex animo offerimus. Scripseramus antea suppetiis maiestatis vestrae nobis cum primis opus esse, quibus adiuti filium maiestatis domini nostri clemendssimi in regni huius regimine conservaremus. Ad haec maiestas vestra clementer respondit se amplius superinde deliberaturum, ne si continuo quidquam armis attentaret et alii eodem iure hoc ipsum sibi licere praetenderent. Maiestas vestra dignetur sibi de nobis persuadere nostram petitionem non eo spectasse et subsidium maiestatis intempestive et sine iusta ratione conferri postularemus, aut vero ut maiestas vestra inutiles, intempestivosque sumptus faceret, verum quod tum fere divinabamus, nunc ipsa re de eo admonemur. Proinde ut status rerum nostrarum agatur, maiestati vestrae apertius detegere statxiimus. Cum enim maiestas domini nostri clementissimi adhuc vivus suo testamento unigenitum filium suum in regni haeredem constituebat, ut eum pro viribus nostris in regni regimine conservaremus, nobis demandaverat. Nos vere, sicut bonos fideles decet, eius maiestatis ultimae voluntati obtemperare volentes neque bonis, neque sumptibus parcendo, cum capitis nostri d^scrimine totis viribus in hoc incumbemus, ut Dei auxilio filium maiestatis domini nostri maiestate vestra coadiuvante in regimine regni conservemus. Thurcas quidem, aut eorum impetum non adeo formidaremus propterea, quod domim oratores, fratres nostri lam ad felicem portam potentissimae caesareae maiestatis summo desyderio expectati discesserunt, firmaque fiducia speramus filium maiestatis domini nostri ad regni huius gubemamen per maiestatem caesaream constitui. Hoc ipsum a fmitimis Shandziakis et officialibus Thurcis comperimur, ut nisi ipsi a vicinis Germanis provocentur, quiescent, neque regnum hoc anteactis temporibus in simili tranquillitate fuisse atque lmposterum erit, ni, ut diximus, provocentur. Rex vero Ferdinandus et omnis factio eius nunc, sicut pro certo nobis renunctiatum est, dies et noctes pro contrahendis viribus circumquaque laborat, omnisque conatus eius is est, ut collectis undecumque viribus Budam obsideat et quod Deus avertet, expugnet. Hinc iam est, quod nos summopere metuimus, hincque maiestatis vestrae auxihum impensius desyderemus. Si enim Ferdinandus et eius factio regnum hoc invaserint, Thurca procul dubio ediverso irrumpet, sicque nos in medio conterimur, penitusque opprimemur. Quare ut extremum hoc devitetur periculum, tempestivo maiestatis vestrae subsidio nobis opus est. Nam si maiestas vestra tum demum feret nobis auxilium, cum hostes intra regni viscera penetrabunt, periculum erit in mora. Iam adversarii et potissimum hii, qui noviter factioni Germanicae adhaeserunt, omnia hostilia exercent, mumtiones, quasdam expugnarunt, domus subditorum filii maiestatis domini nostri succenderunt, multorum bona et possessiones violenter occuparunt, plerosque depraedarunt, novas exactiones fecerunt et quod destabilius est, maiestati reginali, dominae nostrae clementissimae ausi sunt nunctiare, ut nisi quandam munitiunculam demoliri faceret, adhaerentia bona, quae iam ab initio sacram regni coronam concernunt, pro se ipsis occuparent, in summa igne, ferroque omnia devastare instituerunt. Quorum insultus nisi vires Germanicae nobis imminerent, reprimere possemus. Si vero Germani incurrerint, nos succumbemus forsan et sic Thurcae haudquamque quiescent, fietque nisi maiestas vestra nobis in tempore succurrat, ut filius maiestatis domini nostri cum sua genitrice charissima (Deus avertere dignetur), nosque insimul pereamus, inter Thurcam enim et Germanos interpositi compnmemur.