Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Instructio domino Nypchycz nomine regio in Ungariam Imprimis apud serenissimum dominum regem Ungariae, nepotem nostrum charissimum haec ages: referes illius maiestati, quod cum ab exploratoribus nostris didicissemus imperatorem Turcorum summis viribus ad regnum eius maiestatis Ungariae contendere, nec tamen post hac usque huc esset nobis ab eius maiestate quicquid hac in re signiflcatum. Sperabamus eum rumorem et relationem ipsorum exploratomm nostrorum vanum esse, eaque spe nos usque huc in aliis arduis negotiis nostris, quae nos in Prussia distinebant, solebamur. Verum cum nuper partim ex literis mercatorum, partim etiam fama communi accepissemus ipsum imperatorem Turcorum Ungariam adortum, arcesque oppugnare et regnum depopulari, ac eodem ipso tempore mgens vis Tartarorum in regnum nostrum irrupsisset, nimirum ex condicto inter se ipsorum, ut utrumque nostrum occuparent, ommissis rebus omnibus accurrimus hic ad tam grave et insperatum incendium extinguendum, et licet Thartari maximo damno nobis illato et praeda ingenti abacta discesserint more suo, tamen exploratores nostri nobis signifkant ipsos paulo post redituros esse. Quare audientes indies magis confirmari famam de his, quae in Ungaria per Turcos aguntur et ipsi pariter in eisdem angustiis et periculo existentes, nequeamus in praesens illius maiestati tam subito et insperate oppressi quicquam subsidii afferre, misimus te ad eius maiestatem invisendam et ad ea, quae privatis literis et rumore ad nos perferuntur, certius cognoscenda. Rogabis itaque nostro nomine illius maiestatem, ut infracto sit animo, utque nihil praetermittat, quod resistendum hosti et suum, regnique sui statum conservandum oportunum videtur, ac ut quamprimum et summo pontifici, et caesareae maiestati hanc suam et regni sui calamitatem et excidium declaret, quorum hortatu et pollicitis hanc totam belli molem in se et regnum suum eius maiestas derivavit, ut illi tandem summi vertices depositis suis inter se conflictationibus et dissidiis, communi omnium rei Christianae discrimini succurrere curent, nos dummodo adhuc nobis spatium detur consilii capiendi, nulla in parte, quantum maxime potenmus, illius maiestati et nobis ipsis non deerimus, sicuti hactenus id, quicquid per nos praestari potuit, semper facere curavimus. Eadem erunt cum dominis ipsius regni Ungariae loquenda et nostra etiam calamitas declaranda, hortandique nostro nomine, ut iam tandem odia et inimicitias intestinas deponant et operam omnem adhibeant, ut in tanto discrimine regem, patriamque suam et se ipsos salvent et conservent. Potissimum vero erit adhortandus dominus waywoda Transilvaniae, ut ille, sicuti opibus, facultatibus et auctoritate, rebusque gestis illic praestat, ita nunc modis ommbus adnitatur, ut in tanta regni illius calamitate et fidem, et animum suum declaret, nomenque et famam suam, quam ante non vulgaribus gestis sibi comparavit, minui non sinat. Visendus ctiam erit per te dominus baro nunctius et legatus apostolicus, cui declarabis nobis esse gratissimum, quod se adhuc in regno Hungariae contineat. Speramus enim, quod eius consilio ac ope summi pontificis nobis laborantibus multum commodi sit accessurum.