Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
nobis aliud non videtur, quam ut iterum quod fecit antea, agat illi gratias de ista insigni humanitate, qua usus est erga maiestatem eius. Deinde dicat accepisse maiestas eius ex legato nostro, quae sit voluntas nostra, se quoque suam ad nostram voluntatem aggregare, neque postulare ahud, quam ut satisfiat pactis, quae intercesserunt inter serenissimum coniugem eius et maiestatem regiam Romanorum, utque maiestas eius rata esse velit, quae sunt dotis et contradotis nomine serenissimae fihae nostrae obhgata. Quod regnum attinet Hungariae, se iuxta nostram libenter eo cedere. Caeterum non modo Budam aut Casschoviam, sed ne thesauros quidem serenissimi coniugis sui, qui iure haereditario fiho debentur, in sua esse potestate, neque proceres regni ex nutu atque arbitrio suo pendere. Quare quae quidem in potestate sua sunt, se alacri animo facturam omnia, quae volet maiestas regia Romanorum plura se polhceri non posse, neque ideo minus dubitare, quin qualem se maiestas eius polliceri dignata est. Talem sit reipsa praestatura. 150. 1540. augus^tus 15. Vilna. Zsigmond kirdiy ieveie Piotr Kmita krakkbi paiatinusho^a kordbban eirendelt magyarors^dgi uta^dsdvai kapcsoiatban. LL. IX. kbt. 14a—b.fol. Eidem palatino Cracoviensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Tristem nunctium de morbo serenissimi Joannis regis tristior de morte subsecutus est. Itaque quod antea sinceritatem tuara hortati sumus, id nunc maiore etiam studio hortamur atque ab ea postulamus, ut ne quid morae suae ad serenissimam fiham nostram profectioni interponat. Quid consihi demus, certum non habemus, dum quorsum inclinent senatorum regni Hungariae consiha prorsus ignoramus. Scripserunt ad nos duo, quarum htterarum exempla sinceritati tuae mittimus, sed quo sint ahi animo, nihd ad nos affertur. Quare nulla in praesentia alia sinceritati tuae mandata dare possumus, quam quae dedimus antea. Ut primum facta potestas ilh fuerit ahcuius ex Hungariae proceribus, qui quidem serenissimo Joanni regi fuerit addictus, expiscetur ex eo dihgenter, quid reliqui proceres cogitent, quid consihi capiant. Hortetur eum nomine nostro ac roget, qua fide fuit erga mortuum dominum suum, ut eadem esse perseveret erga eum, quem rehquit fihum, nepotem nostrum et erga serenissimam reginam fiham nostram. Nos memores futuros, daturosque operam, ut fidei, constantiaeque suae neminem poeniteat, pro virih etiam nostra praesto adfuturos, modo quid a nobis fieri velint, sigmficent. Odoretur etiam sinceritas tua, quid Turcarum caesar, quid Romanorum rex moliantur atque una de hs omnibus primo quoque tempore nos faciat certiores, ut tanto certius quid nobis porro sit faciendum, statuere possimus. Deinde vero suum quoque nobis consihum perscribat de mittendis ad imperatorem, regemque Galharum et Turcarum caesarem nunctiis. Ac quantum nos amat, tantum det operam, ut omni cunctatione se-