Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Poloniae regi, magno duci Lith­vaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. domino et haeredi, etc. Serenissime princeps domine, domine clementissime! Obsequii mei fidelissimi sin­ceram, perpetuamque oblationem. Anno praeterito delegatus eram a meo domino clementissimo, serenissime rex, sum­mo omnium ordinum consensu ad legationem Thurcicam in causa negotiorum huius regm Hungariae undiquaque aflictissimi ad excellentissimum imperatorem Thurcarum, quae legatio tametsi plena laboris ac difficultatis existebat, nihuominus pro commodo maiestatis domini mei clementissimi et regni emolumento eam non detrectabam, neque mvitus capessebam. Nichil sanctius arbitratus, quam si vel principi bene merito, vel pa­triae ac reipublicae Christianae pro exigui ingenii mei facultate studium atque operam navare possem, cui dum totis viribus incumbo, dumque de conditionibus consultatur, dum munera conquiruntur (attritae enim regni huius opes sunt), dum necessaria ex di­gnitate tanti principis parantur, annus elabitur. Hiis tandem comparatis diversae ac in­gentes illae quidem difficultates, quae felicitatem maiestatis regiae, domini mei clemen­tissimi semper sequutae sunt, novarumque rerum ac factionum studia, quibus hoc re­gnum ab initio redundavit, emerserunt, quae non solum legationem meam sunt remora­tae, verum solicitam maiestatis quoque regiae diligentiam fecerint, effectumque est, ut tam necessariae legationis progressus nullus hactenus (sive id Dei iudicio, sive nostra ca­lamitate contigerit) datus est atque usque ad haec praesenria tempora provectus. Nunc cum toto pectore illam pro conservatione rerum Hungaricarum peragere instituissem, obtentaque gratia maiestatis dommi mei clementissimi itineri ac functioni officii mei me commisissem, spatiumque terrarum emensus subito nunctium accepi, qui maiestatem regiam domini mei clementissimi alioqui valetudinariam morbo acriter ingravescentem nunctiaret, meque ex itinere eius maiestatis nomine revocaret, quo cum (neque enim ali­ter facere audebam, neque res tanti momenti aliud suadebat) reversus fuissem, omnem eius maiestatem ita, uti erat, graviter afflictam non destiti illico pro evocando medico Budam mittere, quem maiestas regia domini mei clementissimi percepto partu serenissi­mae dominae nostrae reginae, filiae maiestatis vestrae, ne in eo quoque casu deesset, pro cura eo transmittendum pnvata valetudine neglecta non dubitaverat. Qui cum cele­rius opinione venisset, homo in ea arte, usu et consuetudine propter aetatem et doctri­nam insignis, Joannes Maria nomen est, instituimus omnes omnem operam et diligen­tiam opitulandae valemdinis causa praestare, ibique quindecim integros dies dolore commoratus sum, quem ex duplici malo, valetudine videlicet regia et susceptae admo­dumque necessariae legationis meae mora ingentem capiebam. Verum cum aliquanto convaluisset, ipseque medicus salutis spem indubitatam faceret, recepto iterum a maie­state domini mei clementissimi commeatu itineris continuandi legationis meae cursum peragebam. Dumque longius, quam priori itinere fuissem, praeter vectus insperato et praeter omnium opinionem ac expectationem litterae dominorum consiliariorum maie­statis domini mei clementissimi me consecutae sunt, quae maiestatem regiam ultimo vi­tae discrimine versari significassent, meque summis obtestationibus cogerent, ut mstitu­tum iter absolverem. Ego neglectis, ut fit in tali re, omnibus aliis, dies et noctes ad ma­iestatem domini mei clementissimi accurri et reversus sum, quo dum veni, offendi iam

Next

/
Oldalképek
Tartalom