Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Mathiae Loboczki in Malin Generose, fidelis dilecte! Accepimus litteras tuas, quibus quaereris magnificum Petrum Cmytha comitem a Wyssnycze, palatinumque et capitaneum Cracoviensem, etc. acerbas nimis et tumoris plenas ad te scripsisse htteras, quarum etiam exemplum misisti, persuadereque nobis conaris te culpa omni vacuum esse et neque dissidiorum inter nostros, serenissimique domini Romanorum regis subditos ullam praebere occasionem, in officiales, ipsosque subchtos nostros materiam illorum omnem detorquens. Nos revera ex scriptis ad te magnifici Petri Kmytha comitis in Wyssnycze htteris, quarum uti diximus, exemplum nobis misisti, non videmus scriptum esse quidpiam eiusmodi, de quo iure quaeri posses. Nam quod attinet iniurias et gravamina subditorum nostrorum, de quibus perfertur ad nos saepius, earum te esse in parte authorem non solum ab ipso magnifico Petro comite, verum etiam a reverendo in Christo patre, domino episcopo Camenecensi ac a generoso Achacio Jordan castellano Zarnoviensi et aliis, quos ad investigandas et componendas eas emiseramus, plene sumus edocti, quibus cum credamus, firmiter facit cum eorum fides et integritas, tum vero superioris temporis recordatio, quo nulla eiusmodi fuisse isthic dissidia et rerum disturbia meminimus, quae nunc videmus, quo fit, ut credamus facile nostros homines continere se quidem in officio, sed non deesse ahos, qui amicitiam et coniunctionem mutuam, quae nobis cum serenissimo domino Romanorum rege intercedit, dissuere conantur. Ac nos quidem quantum ex nobis erit, praestare semper curabimus, ut maiestatis illius benivolentiam retineamus, de illaque vicissim non aliud nobis pollicemur, verum speramus consentaneum esse ahquando tempus, quo detectis hisce turbatorum moUminibus, fata haec omnis cudator in ipsis, eiusque temeritatis illorum poenae meritae expetantur. Iam et ilfud, quod magnificus Petrus a Wyssnycze comes de captivato Stephano notario nostro nobis exposuit, causam videlicet detenti ilhus a nonnulhs subiectione nobis attinentibus esse ortam, ita sese habere credimus, nimirum ex htteris serenissimi domini Romanorum regis ad nos scriptis hoc ipsum collegerimus, demonstravit nobis praeterea magnificus Petrus comes praefatas litteras a te sibi scriptas, quibus inter aha a te parum verecunde ad illum scripta temeritas quoque ilh impingitur. Quae omnia eo accidunt nobis molestiora, quod a te, subdito nostro proficiscantur. Quare hortamur te, ut sortis tuae memor discas et bonae viciniae iura observare, et consiliarios nostros, eos praesertim, qui sunt praecipui nominis, scriptis tuis honestioribus appellare, abiiciasque animum alendorum inter nostros et serenissimi domini Romanomm regis dissidiorum, quae sunt eiusmodi, ut non eorum solum, inter quos fiunt, verum etiam regnorum Hungariae et Poloniae rationes perturbare possint. Datum Cracoviae, quindecima mensis Aprihs, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri XXXIIII-o. Ad mandatum regiae maiestatis proprium