Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
rum vicegerentium illud rehabere, eius maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, sine ulla causatione, quae aliquo modo per hominem cogitari possit, vel pactatione restituo. Contingente autem, quod Deus evertat, morte regiae maiestatis ante ipsam reginalem maiestatem, eo casu castrum ipsum eidem regmali maiestati conservabo et eidem maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, absque ulla causatione, quae aliquo modo per hominem excogitari possit, vel pactatione quando voluerit, similiter reddam et restituam. Ad quod faciendum fide, honore et humanitate meis me sponte et libere obligo. Ideo nos praesentes literas nostras super ipso modo iuramenti ipsi reginali maiestati dandas duximus et concedendas, prout damus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum XIIII. Joannes rex manu propria Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, etc. memoriae commendamus per praesentes, quod nos de fide et fidelitate castellanorum arcium serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, etc. coniugi nostrae charissimae nomine dotis et contradotis per alias literas nostras infrascriptarum, quae nunc prae manibus nostris essent, eandem reginalem maiestatem certam reddere volentes et securam, iuramentum ab eisdem super observanda fidelitate exigendum duximus et recipiendum, ita videlicet, ut universi ipsi castellani praescriptarum arcium dominica secunda Paschae coram reginali maiestate et homine serenissimi principis, domini Sigismundi regis Poloniae, magni ducis Lithvaniae ac Russiae, totiusque Prussiae, etc. domini et haeredis iuxta formam iuramenti mediantibus aliis literis reginali maiestati datam iuramentum deponere et alii quoque, qui successu temporum vel per mortem castellanorum, vel alia de causa per nos eidem arcibus praeficiuntur, iuramentum in simili forma coram ipsa reginali maiestate praestare debeant et teneantur. Immo certificamus et assecuramus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum anno decimoquarto. Joannes rex manu propria 127. 1540. mdrcius 8. Buda. S^apoiyai Jdnos kveie Zsigmond kirdiyho^ amelyben tdjeko^tatja a Ferdindnddai kapcsoiatos iigyek dlldsdrbl. LL VIII. kbtet, 227a—228b.fol. Serenissimo principi domino Sigismundo, Dei gratia regi Poloniae, magno duci Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc domino et haeredi, patri nostro charissimo ac honorando Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae, Lusatiae et utriusque Slesiae dux salutem et omnis felicitatis continuum incrementum.