Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Tredecim enim oppida regiae maiestatis auditis hisce rumoribus adeo territa sunt, ut nesciant, quid faciant, neque enim aerumnas et infestinationes suas, quas a domino palatino Siradiensi sustinent, dicere audent, quod vel ex eo coniicere licuit, quod quum me in negotio sciebant proficisci debere ad serenissimum regem nostrum, veriti sunt et praetimuerunt dare commeatum et expensas ad profectionem itineris, et nisi dominus capitaneus Cracoviensis me et expensis, et equo providisset, nequaquam iter hoc complere potuissem. Denique dominus palatinus Siradiensis prohibet negotiatoribus Polomcis, ne quispiam merces suas ad tredecim oppida suae serenitatis devehat, illasque eisdem divendat Proinde sua maiestas dignaretur etiam prohibere negotiationem civibus de Kezmarck in regnum Poloniae, qui regno suae maiestatis carere non possunt. Caeterum verba, quae Mathias ipse Loboczki coram fidedignis viris, videhcet praefecto arcis Scepusiensis et nonnullis servitoribus eiusdem protulit contra honorem regiae maiestatis, erant ista. „Paenitet - inquit - me esse et fuisse nationis et linguagii Polonici" (haec soh reginah maiestati erant commissa secreto dicenda). Perquirentibus autem astantibus, cur hoc diceret, „Quia - inquit - rex Poloniae iam ad ultimam senectutem suam deliravit, quum boiarones et nobiles Moldaviae, qui a facie Thurcae in regnum Russiae profugerant, idem rex Poloniae compedibus vinctos in manus Turcae tradidit, quos idem omnes tandem trucidari fecit." Haec autem verba non saltem coram praefecto arcis, verum et ahbi, in multis locis dixit regiam maiestatem diffamando, quae omnia bono modo comprobari poterunt. Negotium autem praepositi de Landek, qui est subditus praepositi de Miechow, subditi maiestatis regiae et ad quem collatio lllius perpetuo semper pertinuit, ita se habet, quod dominus palatinus Siradiensis tempore disturbiorum duas villas ecclesiae et praepositurae de Landek potenter occupaverat, qui cum ob ablatas ilHus possessiones ad serenissimum regem et dominum nostrum recursum habuisset, Htterasque suae serenitatis domino palatino Siradiensi sonantes obtinuisset, ipse praepositus Htteras regias in absentia palatini Siradiensis dominae consorti eiusdem exhibuisset. Redeunte autem eodem domino palatino Siradiensi, idem ad praepositum de Landek ita locutus est. „Tu, sacerdos, conquestus es contra me regi Poloniae, sed ego id non curo, quia regia maiestas Poloniae nihil mandare mihi habet in regno Ungariae. Antea enim fui subditus regis Poloniae, nunc autem vicinus eiusdem et bona mea defendere volo, committoque tibi, ut ex praepositura recedas, quia male tibi continget!" Hoc facto omnia bona iHius tam mobiha, quam immobiHa vi et potenter accepit et occupavit, ac illum ex praepositura eiecit, et idem praepositus nudus ferme ad dominum capitaneum Cracoviensem profugit, ubi nunc agit expectando patrocinium serenitatis suae. Ad eundem etiam praepositum de Landek medio cuiusdam amici sui idem palatinus Siradiensis nuntiavit, quod ipse esset in causa, quod metas illas a Belensibus subditis regus obtinere non valuit eo, quod ipse Htteras metales ecclesiae suae demonstrasset civibus de Bela, ex quibus tandem Belenses informationem haberent. Et harum omnium materiarum et Htium origo est ipse Loboczki. Ipse etiam dominus palatinus Siradiensis retuHt serenissimorum Romanorum regem UH authoritatem dedisse eiciendi et expellendi monachos Cartusienses, omnesque