Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

adversitatibus, detentionibus, curis, fatigiis, laboribus et expensis laborantem et succum­bentem ab aemulis meis tutare et defensare ac in gratiam, tutelamque et protectionem regiam clementer acceptare dignetur gratiose. Paratus enim sum omnibus de me quae­rentibus coram celsitudine vestra et domino capitaneo Scepusiensi, aut ubicunque maie­stas vestra demandaverit, iuri stare, meque de omnibus expurgare, saltem in eo supplico vestrae sacrae maiestati, ne eadem patiatur me per quempiam alienum principem sine omni revisione iuris hincinde distrahi et detentionibus tantis vexari. Et ego pro fehci successu serenitatis vestrae ac serenissimae reginae, sed et fihi eiusdem domini mei gra­tiosissimi Deum optimum iugis praecationibus exorare non omittam, super his a vestra celsitudine relationem gratiosam expectando. Eiusdem vestrae serenissimae ac illustrissimae maiestatis humihmus subditus, servitorque Stephanus Varahensis (b) Reverendissime dornine, domine gratiose! Placuit reginah maiestati, ut seriem supphcationis per me apud serenissimum regem factae perscriberem, quia cum memoria hominum ob assiduas curas et occupationes la­bihs sit, si quandoque contingeret, ut de supphcatione hac mentio fieret, eam vestra re­verendissima dominatio in promptu, ut acta est, haberet, eamque praefato domino no­stro regi, consiharhsque suae serenitatis referre posset. Ante omnia facta est mentio de captivitate cuiusdam canonici Scepusiensis, qui se se ad oppidum Podgrodzie, ditionem maiestatis regiae causa conservationis capiti sui tem­pore disturbiorum acceperat, quem noctis sub silentio dominus palatinus Siradiensis ex oppido eodem potenter accepit et captivavit ihum mulctandum et pactandum certa summa pecuniarum. Item facta est quaerimonia propter occisionem quattuor subditorum regiae maiesta­tis et vulneratione ahorum, incolarum scihcet oppidi Vihae Monhardi nuncupati in pro­vincia Scepusiensi existentis, in quod gentes palatini Siradiensis irruentes et repagula il­hus destruentes ingressi sunt et potenter ea omnia patrarunt, quibus praefectus erat qui­dam nobihs Thomas de Koroczian de terra Scepusiensi. Item sedatis pauhsper guerris et seditionibus in provincia Scepusiensi, tandem idem palatinus Siradiensis ex inductione Mathiae Loboczki, affinis sui se se ad oppidum re­giae maiestatis Bela vocatum convertit, metas antiquas, iustas et veras ilhus oppidi, qui­bus a ducentis annis usi sunt pacifice, auferre nitendo et ditioni suae annectere satagen­do. In quibus metis subditorum regiae maiestatis multas irrogavit iniurias, damna et op­pressiones, homines et subditos regios captivando, oppignorando, pecora et iumenta il­lorum auferendo, silvas extirpando et hgna obducendo, super quibus vivida et efficatia extant htteraha instrumenta et suae maiestati antea quoque facta est quaerimonia, quum tamen easdem metas nullus unquam praefectorum in civitate Kezmark constitutorum natione Hungarus praepedivit, vel a subditis serenitatis suae auferre potuit. Haec autem omnia ante discessum serenitatis suae e regno Poloniae facta sunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom