Bánkúti Imre: A Rákóczi szabadságharc dokumentumai Abaúj-Torna, Borsod, Gömör-Kishont, és Zemplén megyékből. 1. 1705-1707 (Miskolc, 2003)
Dokumentumok - 1707
Nos Universitas Dominorum, Magnatum et Nobilium Comitatus de Sááros, damus pro memoria quibus expedit universis. Quod nobis una cum generoso Gaspare Pechy de Pechy Újfalu vicecomite, quatuor judlium et juratis assessoribus nostris frequenti numero, hic in civitae regia et libera Epperies negotiorum publicorum bonorum concernentium gratia simul existentibus et congregatis, nobilis domina Maria Soos de Sovar, egregy Michaelis Vér conthoralis, medio hominis sui ad id destinati, humiliter et debito modo apud nos institit, ut cum generosum et egregiorum Gabrielis Kapy, Stephani Horváth de Perlak, Nicolai Sztankay, Joannis Varjai, Alexandri Károlyi, Stephani Dersőffy, senioris Stephani Péchy et aliorum quam plurimorum, úti etiam Michaelis Strasz coassessorum fratrum et commembrorum nostrorum testimonio certo plurimum indigeret ydemque personaliter adessent, fassione et fideli recognitione eorundem exadita eandem in expeditionem demere sibique authentice alergiri dignaremur. Quia itaque praetitulati fratres et coassessores nostri e medio aliorum exurgentibus sub juramento ad facienda justa judicia comitatui huis nostro de Saros abstricto, uno eodem modo fideliter retulerunt et recognoverunt, quod curia et possessiones portionatae in possessionibus Cselfalva, Buszlo, Kükemező, Varjuffalva et Dukaffalva cum universis eorundem pertinentys in comitatu hoc soepefato de Saaros existentes habitae, domus item una in oppido Olaszy Liszka, ac duae quidem vineae in ejusdem oppido, Előhegy et Margitha, tertia in Zombor et Borkat promonthoriorum sic dictis, quarta denique in Ond ac comitatu similiter Zempleniensi situatae, tanquam bona dictae instantis materno avitica per praementionatum dominum et maritum suum, non alio, quam uxorio jure sunt possessa, multominus per eundem acquistica nisi si quae valde pauca apud aliis oppignorata una cum praememorata domina redempta fuissent, verum jure sangvinis in praelibatum dominam instantem et fratrem ejus carnalem generosum videlicet Georgium Soos de Soovar, veluti in dubitatos et legitimos eorundem bonorum successorum devoluta, ac in duas restas et coaqvales partes divisa, in una medietate sorte divisionaria, eidem dominae instanti obvenissent, in altero vero per attactum fratrem suum carnalem, virtute certi contractus loco aliorum bonorum et jurium possessionariorum itidem eandem concernentium cum addi tarnen to mille tallerorum imperialium cessa fuissent. Ideo praemissae ejusdem instantiae utilegitimae debitum assensum praebere volentes, praevio modo factum annotatorum fratrum et conssessorum nostrorum fidedignam recognitionem praesentibus inserendam et pro futura jurium cautela sigillo nostro communiendam, soepe fatae dominae instanti extradandam esse duximus, communi sic tendente justitia. Datum ex generali congregationa