Tóth Péter: A miskolci kötelkönyv - Borsodi Levéltári Füzetek 22. (Miskolc, 1986)

I. Kötelkönyv

ex articulo tertio Uladislai regis decreti septimi habetur, ejusmodi autem bona, quod vigore articuli secundi ejusdem Uladislai regis decreti septimi, aliarumque regni constitu­tionum in jus et jurisdictionem sacrae regni coronae redu­cenda essent, clarum haberetur, In quantum autem ne fors summa pecuniae dictae arci et dominio ejusdem appertinenti investita, et per modernos possessores pro ipsis etiam de­serviens evicta extiterit /praevia pro distractis imputan­dorum imputatione, cum depositione talis remissio et juri fiscali reincorporatio eorum sequi debere indubium esset, cum distractio semper in defalcationem capitalis liquidan­dae summae cedere debeat - Justitia et lege id ipsum indigi­tante./ In similibus vero redintegrandis juribus fiscalibus, in quantum titulus et jus bonae fidei non exurgeret, ad men­tem tituli septuagesimi primi partis secundae satisfactio de aliis possessorum bonis fieri deberet, et nec iramerito, cum nonnisi bona fides et justus titulus legitimaret lega­le dominium, Provincia vero procedendi, quod vi tituli se­cuhdi partis secundae et processu juris, uni ex magistris prothonotariis eompeteret, experimentum doceret. Pro eo tibi harum serie firmiter praecipientes committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus, et rebus sicuti praefertur stantibus seque habentibus, in uno certo brevi eoque compe­tenti termino partibus praeacitis desuper legitime certifi— catis ad facies bonorum mentionatorum, vel locum tibi com­modiorem praefigendo exire, vicinisque et commetaneis eor­sum legitime convocatis et praesentibus partem prae prius utramque exaudire. Judicium desuper ferre, ao tandem com­perta in praemissis veritate, praescitam arcem, dominium cum pertinentiis modo praevio exponenti assignare, pro fruc­tibus vero medio tempore perceptis, competentem, de aliis possess«rum coram denominandorum bonis satisfactionem /nisi bona fides et titulus justus evictus fuerit/ reali et effec­tiva mediante executione impendere ac administrare. Demum super totius processus serie literas tuas testimoniales me­morato exponenti jurium ejusdem futuram ad cautelam neces­sarias authentice extradare, noveris, debeas et tenearis, communi suadente justitia. Neque secus facturus. Datum in libera regiaque civitate nostra Eperjesiensi, die duodecima mensis Decembris, anno domini millesimo septingentesimo pri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom