Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)
Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)
tuti super praemissis extiterunt confessi oraculo vivae vocis in hunc modum. Quod cum in anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo secundo, feria tertia post festum Visitationis Beatae Mariae Virginis ratione et praetextu praemissorum praelibatis quondam magnifico domino Petro magistro thavernicorum et quondam domino Georgio praeposito ecclesiae nostrae praedictae in domo providi viri Martini Rvnold vocati, protunc iudicis de dicta Kezmarck, ipsisque comitibus ac aliis quampluribus probis et nobilibus viris praesentibus personaliter constitutis, coram quibus memorati iudex et iurati, ac cives de Kezmarck, et Dionisius de Rvkvs ex una, parte vero ex altera idex et iurati, ac cives de praefata Bela personaliter adhaerentes, super praemissis in dictis litteris regalibus contentiS/ ipsis discussionem et finalem terminationem fieri postulassent/ tandem visis et reverenter per eos acceptis praefatis litteris regalibus, acceptis et perlectis, iidem quondam domini magister thavernicorum et Georgius praepositus inter caetera ammonitas ambas partes interrogassent, quae ex eis hucusque in dominio et possessione praedictarum terrarum ac silvarum in metis contentiosis praedictis habitarum. extitissent? Quae quidem partes allegassent, quod ipsae cives et hospites de dicta Bela fuissent. Tunc iidem quondam domini magister thavernicorum et Georgius praepositus eisdem iudic et iuratis, ac caeteris civibus et hospitibus de dicta Bela praefatis terris, pratis et silvis in metis contentiosis habitis uti et frui, proventus percipiendi, ligna succidendi, feniliaque deducendi plene annuissent et commisissent tamdiu, quousque ipsi inter eos superinde aliam dispositionem et diffinitionem facere valerent se possent. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes nostras dedimus litteras, sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Datum feria quarta proxima post festum Beatae Elizabeth viduae, anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo septimo. Aliarum vero, videlicet praefati conventus de Jazow continentia verbalis haec est. Nos, conventus ecclesiae Beatae Ioannis Baptistae de Jazow memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod honorabilis dominus Alexius plebanus et providus Sigismundus iudex de Bela nostram venientes in praesentiam, in ipsorum ac totius communitatis de praedicta Bela personis exhibuerunt nobis quasdam litteras capituli ecclesiae Scepusiensis in papiro patenter confectas, a tergo sigillatas, petentes nos praecum cum instantia, ut easdem litteras in transcripto litterarum nostrarum sub impendentis