Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

(a) Limitum Scepusiensium transumpta civium de Bela Nos, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod providi ac circumspecti Fulgentius Sar­tor iudex, necnon Franciscus Kocz iuratus cives oppidi Bela nostram venientes in praesentiam in ipsorum ac totius communitatis praescripti oppidi Bela nominibus et personis, exhibuerunt et praesentaverunt no­bis quasdam binas litteras transsumptionales, unas videlicet nostras sub sigillo nostro pendenti et authentico patenter in pergameno, alteras vero conventus ecclesiae Beati Joannis Baptistae de Jazow similiter sub sigillo eiusdem confectas et emanatas, petentes et requirentes nos debita cum instantia, ut tenorem earundem transscribi et transsumi, et in trans­sumpto nostrarum litterarum eiusdem iurium ipsorum ad cautelam dare et concedere dignaremur. Quarum unarum, nostrarum videlicet te­nor talis est. Capitulum ecclesiae Beati Martini de Scepuss memoriae commen­dantes tenore praesentium significamus, quibus expedit universis, quod providi viri et circumspecti Joannes Folkiss de suburbio castri Scepusi­ensis et alter Joannes Hothkoczi, alio nomine Wngerisczgrob nuncupati de eodem suburbio, comites tredecim civitatum regalium terrae Scepu­siensis ad nostram venientes praesentiam, exhibuerunt nobis quasdam litteras serenissimi principis et domini nostri, domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum imperatoris semper augusti, ac Hungariae, Bohe­miae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regis in papiro patenter confectas, sigillo suae regiae maiestatis minori sub impressione sigillatas, ad commissio­nem propriam domini regis Ladislao de Chap vicecancellario referenti emanatas, omni prorsus vitio et suspicione carentes, hunc tenorem continentes. Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, ac Hun­gariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, etc. rex fidelibus nostris magni­fico Petro de Berzewicze, magistro thavernicorum nostrorum et venera­bili domino Georgio, praeposito ecclesiae Scepusiensis salutem et gra­tiam. Nostrae maiestatis venientes in praesentiam fideles nostri providi Petrus iudex et Iacobus iuratus cives oppidi nostri Bela vocati ipsorum ac caeterorum concivium et cohospitum eorum de eadem Bela in per­sonis, nobis curaverunt significare, quomodo iudex et iurati, caeterique cives civitatis nostrae Kezmarck vocatae, et nobilis Dionisius de Rvkvs

Next

/
Oldalképek
Tartalom