Levéltári Évkönyv 9. (Miskolc, 1997)
Barsi János: A minoriták megtelepedése Miskolcon és iskoláztatásuk a Ratio Educationis megjelenéséig (1729-1777)
Majestati Vestrae Sanctissitnae pro ea Caesareo Regia gratia, atque dementia de genu humillime Supplicamus, quatenus Nos ulterius quoque in conformitate benignarum Sacratissimarum Suarum Patentalium, omnia in negotio Religionis in Statu quo permanere dementer praedpientium in usu ac Possessione Supra Specificatae Ecclesiae benigne conservare, ac manutenere non dedignetur; Quippe qui vitam, fortunas ac Sanguinem nostrum, pro fidelitate Majestatis Vestrae Sacratissimae profundere parati, usque ad cineres perseverare non cessabimus. Majestatis Vesrae Sacratissimae Humillimi perpetuoque fidèles Subditi B.-A.-Z. m. Lt. IV.A.1501/a.2.köt.l27-123.p. (eredeti). 5. 1728. december 31. III. Károly király adománylevele, melyben a minoritáknak adományozza a miskolci Boldogságos Szűzről nevezett egyházat és engedélyezi a rend megtelepülését a városban. Nos Carolus sextus dei gratia electus Romanorum imperátor semper augustus ac Germaniae, Hispaniarum, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque etc. rex , archidux Austriae, dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, Luxemburgi, Wierthembergae et Thekae, superioris et inferioris Silesiae, princeps Sveviae, marchio Moraviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferretis, Kyburgi et Coritiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quod nos pro ea, qua in deum pietate et solerti in universis Us, quae ad majorem cultus divini promotionem et orthodoxae Romano catholicae fidei propagationem incrementum quodpiam conferre possunt, magis magisque ampliandis, dilatandis et stabiliendis ducimur cura et sollicitudine, ac praeterea demissis religiosorum sacri ordinis sancti patris Francisci Seraphici conventualium precibus coram Majestate nostra interpositis clementer moti fundu et rudera certae cujuspiam desertae ecclesiae beatae Mariae virginis in oppido Miskolcz comitatui Borsodiensi adjacente existentis, intuitu etiam ex eo, quod dictos religiosos in praefatum oppidum Miskolcz, locumque praenotatum pro aedificatione et incremento catholicorum introducendi, juxta episcopi quoque dioecesani suum etiam eatenus consensum praebentis recognitionem nécessitas magna adesset, suprafatis religiosis ordinis sancti Francisci Minoribus conventualibus eo modo, ut idem locus cum sua circumferentia, seu spatio pro erigendo religioso domicilio et horto requisito pro modofatis religiosis excindatur, iisdemque erga reversâtes de non praetendendis ad suprafatam ecclesiam sive postliminii jure, out alio quovis titido temporalibus quibuspiam bonis extradandus per manus tradatur, hocque modo memorati religiosi in idem oppidum pro figenda ibidem mansione admittantur, in perpetuum dedimus, donavimus et contulimus, ac ut praefatus ordo ad praetactum oppidum Miskolcz, locumque antenominatum introduci, domiciliumque religiosorum cum horto pro iisdem ibidem erigi et extrui possit, nostrum regium consensum, benevolum pariter et assensum praebuimus. Imo damus, donamus, concerimusque et praebemus, salvo jure alieno. Harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum per manus fidelis nostri nobis syncere dilecti reverendi Adami Acsády de eadem, epsicopi Weszprimiensis locique et