Baranyai történetírás. A Baranya Megyei Levéltár évkönyve, 1992/1995. (Pécs, 1995)

Forrásközlemények és tanulmányok Délkelet-Dunántúl történetéből a XIV-XX. században - KOSZTA LÁSZLÓ: A Pécsi Káptalan kiadatlan oklevelei (1325-1339)

universis reliquissent magistro Paulo fratri eorum et eius heredibus possidendam pariter et haben­dam; econverso autem totalem possessionariam porcionem ipsius magistri Dominici similiter quo­cumque titulo in terris Azyagh et Zenqurgh vocatis habitam et ipsum contingentem reliquissent eisdem magistris Petro et Leukus cum omnibus utilitatibus et pertinentijs universis iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam ceterum tributum seu telonium fori in villa Pu­kur existentis ad duas partes equales divisissent cuius medietas in porcionem predicti magistri Pauli, alia vero medietas in porcionem magistrorum Petri et Leukus cessisset pleno iure percipienda et possidenda tali obligacione mediante, quod si qua parcium de ipsa ordinacione pacis in tota vel in parte resiliret vel aliud facere attemptaret in obligacionem in predictis litteris contentam accederet eo facto, tenor autem predictarum litterarum talis est: Nos Nicolaus filius Hunta vice domini Johannis bani, comitis de Barana et quatvor iudices nobilium ac maior exercitus de eodem damus pro memo­ria, quod cum iuxta continenciampriorum littararum maiorum sub forma faciende pacis prorogatori­arum feria secunda proxima ante festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum magistri Paulus filius Laurencii filij Petri bani ut actor Petrus et Leukus filij eiusdem Laurencii fratres videlicet dicti ma­gistri Pauli in causa ipsorum inter se habita in peremptoria responsione si medio tempore concorda­re non possent, coram nobis convenire debuissent, ipso termino adveniente idem magister Paulus ab una parte, ex altera vero Petrus et Leukus coram nobis personaliter constituti per composicionem et ordinacionem quorundam proborum virorum in talem pacis et concordie unionem ut omnis fomes rancoris et materia questionis de medio ipsorum radicitus evelli et sopiri possit et in dilectionem seu fraternalem amorem devenire, quam ante oraculo vive vocis ex nostra permissione se dixerunt de­venisse ut universas causas et causarum articulos, que usquemodo inter se tarn in (h)omidico facto­que potenciario queque etiam desolacione seu destructione et in sanquinis effusione sibi invicem facte fuissent et illaté penitus et per omnia de medio ipsorum condescendere faciendo in hijs omni­bus se invicem reddidissent expeditos et insuper possessionariam porcionem Dominici fratris ipso­rum nunc decessi in Azyagh, Pukur et Zengurgh ac ad easdem pertinentibus ipsum Dominicum iure et legitime contingentem quatvor nobiles de Barana, quos meliores et potiores adducere possent fe­ria sexta proxima post festum Sancti Johannis Baptiste nunc venturum présente testimonio honora­biliscapituli ecclesie Quinqueecclesiensis in facies dictarum possessionum accedendo in très partes coequales dividere tenerentur et ipsam porcionem, videlicet terciam partem que in dicta possessio­naria porcione prefati Dominici fratris ipsorum magistro Paulo videlicet in Azyagh caderet dictis frat­ribus suis Petro et Leukus committeret perpetuo possidendam; econverso vero iam dicti Petrus et Leukus porciones ipsorum, videlicet duas partes, que in possessionaria porcione sepedicti Dominici in Pukur habita, eis caderet antedicto magistro Paulo similiter perpetuo et irrevocabiliter committe­rent sive committere tenerentur possidendas, tenendas pariter et habendas tali tarnen modo, quod si predictam tertiam pars, que in porcione Dominici fratis ipsorum in Azyagh existentem magistro Pa­ulo memorato caderet ad visum eorundem quatvor nobilium et arbitrum hominis dicti capituli tanti valoris precij et utilitatis non esset quanti valoris precij et utilitatis dicte due partes videlicet porcio­nes ipsorum Petri et Leukus in porcione Dominici fratres ipsorum in Pukur existenti eisdem Petro et Leukus provenientes essent, idem magister Paulus in anteriori seu primordinali divisionali propria porcione sua in Azyagh habita iuxta arbitrabilem ordinacionem dictorum quatvor nobilium et hominis capituli antedicti ad valorem precium et utilitatem dictarum duarum parcium in possessiona­ria porcione Dominici in Pukur habita prelibatis Petro et Leukus cessarum iam dictis Petro et Leukus dare tenerentur addicens etiam quod medietatem forensis tributi in Pukur existenti salva alia medie­tate quam alias medietas antefatis Petro et Leukus remaneretmagistro Paulo fratri ipsorum memorato idem Petrus et Leukus Petri voluntate commisissent tenendam et habendam, talis pena obligaminis ut dixerunt interposita, quod si qua parcium premissa vel singula premissorum temporis in circuito ymo etiam quibuslibet in temporibus presentibus scilicet et futuris aliqualiter refutaret, vel in aliquo premissorum litem seu causam contra se invicem excitarent, vel coram quovis iudice movere nitte­rentur, extunc more calumpniacium pars presentem ordinacionem refutans et resilens contra partem assumpmentem et conservantem convinceretur eo facto ad quam sponte se dixerunt obligasse ymo et obligarent coram nobis. Datum in Nogfolu die seu termino prenotato anno Domini M° CCC° XXX mo ; présentes autem nostro privilegio promisimus confirmare dum nobis fuerint reportate. Datum feria secunda proxima post festum beate Margarete virginis, anno Domini M° CCC° tricesimo. A hátlapján mandorla alakú pecsét nyoma. DI. 99922

Next

/
Oldalképek
Tartalom