Baranyai történetírás. A Baranya Megyei Levéltár évkönyve, 1992/1995. (Pécs, 1995)
Forrásközlemények és tanulmányok Délkelet-Dunántúl történetéből a XIV-XX. században - KOSZTA LÁSZLÓ: A Pécsi Káptalan kiadatlan oklevelei (1325-1339)
irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam, nil pro se reservando, pro eo quia iden Aron possessionem eorum sive porcionem quam in Selizio in Sancto Egedio habebant vel que ipsos communiter tangebat absque scitu eorundem filiorum Gregorij cum domina sorore eorum tempore contractus nupciarum Mychaeli filio Demetri tradidisset et perpetuasset, ita videlicet, quod ydem filij Gregorij eundem Aron racione ipsius terree de Sancto Egidio processu temporis molestare non possint, sed contra eundem Mychaelem racione ipsius possessionis Sancti Egidij ydem filij Gregorij actionem liberam habebunt absque contradictione dicti Aron aliquali alias vero possessiones eorum, videlicet Wyzlou cum suis pertinentijs in comitatu Symigiensi, Zenthmargyta et Wyfoluu in eodem comitatu existentes, item porcionem eorum, quam habent in Sibolch iuxta tenorem privilegiorum ipsorum usque ad octavas diei medy XL e mediantibus probis viris dividunt ad duas partes et privilegia quelibet eorum ibi exhibere tenentur, quarum quidem possessionum medietas cedit in porcionem filiorum Gregorij predictorum alia terre vero medietas cedit in porcionem Aron antedicti et post hec privilegia eorum super quatuor possessionibus, videlicet super terra Gathmihalfeulde, super porcione in Sibolch habita, Zenthmihal et Wyfolu notatis tenerentur "et assumpserunt duplicare inter se coram nobis obligavit etiam se idem Aron, quod quicunque predictum Mychaelem filium Demetri sororium suum contra eosdem filios Gregorij in aliquo adiuvaret vel aliquas litteras contra eosdem pro eodem Demetrio exhiberet in triginta marcis convinceretur ita tamen, quod si per inquisicionem nostram veritas super hoc posset suffragari. Datum feria quinta proxima post dominicam Reminisscere, anno Domini M° CCC° tricesimo. BML 1. Df. 280221. 18. Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendantes significamus universis quibus expedit presentium per tenorem, quod magister Emericus filius comitis Aladari ab una parte, et Nicolaus filius comitis Ivanka de Wgaal unacum Stephano fratre suo pro se et pro Jacobo ac magistro Paulo protonotario magnifici viri comitis Pauli iudicis curie domini Karoli illustris regis Hungarie domini nostri fratribus suis uterinis ab altera coram nobis personaliter constituti per predictum magistrum Emericum propositum extitit coram nobis et relatum viva voce, quod totalem possessionem suam in terra Moha vocata in comitatu Aibensi existentem et ipsum iure empcionis contingentem cum suis pertinencijs universis, scilicet terris arabilibus, fenetis, molendino et iure patronatus ecclesie lapidee in eadem existentis aquarum cursibus ea integritate et iuris plenitudine, qua eadem possessio Moha per comitem Aladarium antedictum primum et postmodum per ipsum ab antiquo habita extitit et possessa pacifice et quiete prenominatis filijs comitis Iwanka septuaginta marcis denariorum ponderis Budensis receptis et numeratis plene coram nobis vendidisse et vendidit in nostri presencia salvo tamen iure alieno sibi et eorum heredibus heredumque suorum successorjbus iure perpetuo irrevocabiliter et irretractabiliter possidendam, habendam et tenendam et ad maiorem rei certitudinem privilegium honorabilis capituli Albensis ecclesie, quo mediante predictam possessionem possedit usquemodo ad manus predictorum Nicolai et Stephani restituit coram nobis omnes etiam litteras seu instrumenta, si aliqua reservasse vel reservare super possessione antedicta fraudulenter vel dolose cassatas relinquit et inanes ac iuribus carituras assumpsit etiam et obligavit se idem magister Emericus, quod quicunque predictos fiiios comitis Ivanka processu temporis racione 1330. május 21., hétfő A pécsi káptalan bizonyítja, megjelentek előtte egyrészről Aladár ispán fia Imre mester, másrészről ugali Ivánka ispán fiai, Miklós és István magukért és testvéreikért, Jakabért és Pálért, Pál országbíró protonotáriusáért, Imre mester elmondta, hogy a Fejér megyei Moha földön fekvő teljes birtokrészét, amely vásárlás címén tartozott hozzá, minden haszonvételével, szántókkal, kaszálókkal, malommal és egy kőből épült egyház kegyúri jogával, 70 budai márka dénárért eladta Ivánka fiainak, és átadta Miklósnak és Istvánnak a fehérvári káptalannak a birtokról szóló kiváltságlevelét.