Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Balog Sz. Pál 4. Mors sanis fortasse dormit! Cavete; .. .omnibus una Evigilabit subito Exspectanda dies! Sta Mortalis Luge & Lege Ultima Verba Boni Viri SAMUELIS P. SZATHMÁRI immaturo funere rapti fusa ad VENERANDVM suum, sed deflendae sortis PATREM. Fratrem CLARISSIMOS ac Doctissumos Illae Collegii PROFESSORES. Duos, speciatim Amicitiae & Collegatos socios; Collegas optimos. Discipulos vere Discipulos Amicos & Benevolos. Eu Lacrymae rediere novae; cumulata feruntur Funera Funeribus; quae pia corda gravant. Bulla sui, VENERANDE PARENS, atque umbra volucris; Hinc, cadere ante Tuas, contigit exeqvias. Divinas nosti docuisti, dum Licuisset Quid, quantum valeant; VIR miserande, manus. De tumulo, Tibi cura Tuo, confecta dolore, Spectat funereas aspera vita faces. Te summo, duramque DEO, commendo senectam. Nec Lacrymas, stilles post tua fata , novas. Quo veni, venies: ibi pignora chara videbis Abscessere ambo: sunt que relicta duo. Annosam, poterunt ambo relevare, senectam Da veniam: veniam coelitus inveniam! Dilecti FRATRES! Frater dilecte Camoenis Det desiderus, vela secunda Deus! Triste satis duplex exemplum, Te docuit iam Vitae, summa brevis quam sit et acta malis. Duxqve Comesqve viae, summum sit Numen, et sopra Fati sera tui sit, mea vota petunt. In viridi, ne mors rumpat tua fila, inventa Largaque, Castalius, foenora reddat ager. 35

Next

/
Oldalképek
Tartalom