Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

LVGVBRIS ELEGIA qva Adolescentem praeclaris dum floruit virtutibus inclytum, Et Amicum suum, Stephanum Szent Györgyi Filium Clarissimi Professoris Stephani Szent Györgyi Dilectissimum, die 29. Juny, anni 1786 demortuum serae commendare posteritati cupit Lad. Sz. Joby. 130. Szentjóbi Szabó László Frux Libitina! Nigro die cur immergis averno Indicio notos, de meliore, viros? Qvatuor Hebdomadae vix praeteriere, quod Akáb Funereum rigidae mortis adivit iter. Iam rursus Stephanum Szent Györgyi, relinqvere vivos Fecisti, Patriae spemqve decusque Domus. Si mihi nullenas praeberent numina linguas, Et totidem fierent ora diserta mihi. Ejus moerorem tamen enumerare modernum Non possem, cujus Filius iste fuit. Talis enim Juvenis, qvalis fuit ille profecto Rarus in hoc anno repperiendus erit. Virtutes ejus nam si numeravero, nemo Laudibus aeternis non decorabit eum. Moribus ingenuis semet cuicunque probando Spem magnam Patri praebuit ille suo. Indole praeclara quoniam superaverat omnes, Exemplar cunctis utile saepe dedit. Praeterea nulli fuit in pietate secundus Munditiae cordi nam placuere suo. Nocte, dieque Libris discendis atqve Legendis Incubuit, nunqvam desidiosus erat. Ingenuas artes, quae illi discenda fuere Pollens ingenis, calluit ille. Bono. Historiam, Physicam, Ius fas, rectumque sciebat, Qvidquid et in nostra tunc docuere Schola. Otia derisa, quia non laetatus iisdem est, Praeposuit blandis, seria quaeqve, jocis. Si tamen est nactus vacuas |: sed rarius : | horas, Pulsavit doctae consora fila lyrae. Vel Germanorum tunc legit scripta virorum, 247

Next

/
Oldalképek
Tartalom