Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Eripuit mihi Te?3 quis 'Funere ' mersit acerbo? Quem Fore jam nos incolumem per tempora longa Diximus; et nostram duram relevare senectam Ex coleresque tuam Vitam quod porro per artes Atque merendo tui memores alios quoque reddes. Fare age, dulce decus nostrum dulcissima proles Filius unicus et natus melioribus annis Abstulerint vivis casus qui? quae Tua Fata Ad tristes sine sole domos duxere repente Quo fugis? extremum Te fors nunc alloquor óhe! *** Umbra silens Parce genas lacerare Tuas, o! parce genitrix Fata mea et veneranda simul me jussa Deorum His mersere malis, et nunc has ire per umbras Imperiis egere suis; hinc desine pectus Iam lacerare Tuum fortunatas etenim jam Crede mihi recolo sedes nimiumque beatas. *** Mater O! si fata Deum flecti sperare precando Possem; par Erebi Fierem4 transcurrere vivos O! licuit cur non vel Frigens cernere corpus Atque inter Fratres Patria deponere terra Quod licuit Feci, tumulum nam cor Tibi nostrum Constitui, nomenque Tuum persepe vocavi Ossa pians dederam tumulo solemnia cuncta Aeternumque Tuum Nomen locus ille tenebit Namque sedes animo medio semper que sedebis I decus I nostrum melioribus utere regnis. his comatata est Mater gemebit ad tumulum Filium suum prae[..]5 Mp. S. Sz. [...] S. Schola supra .[...] et p. t. [...] 3 Te<,>? - a vesszőt értelem szerint töröltük 4 <p>Firem 5 az utolsó sorok vége elmaszatolódott, olvashatatlan a kéziratban 184

Next

/
Oldalképek
Tartalom