Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Fertilis im morteis mortem mihi detulit unda. Accessi fatis; ergo senex morior. Instabilis glacies celeri pede fallit euntem Dum vellem alterius fata levare mei. Luctanti laturus opem sub mergor amico Consumor dum aliis utilis esse volo Sic quibus idem animus fuerat species quoque mortis Est eadem; miseros obruit unda duos Quid vita est hominis nisi vita simillima bullae, Vana fit exiquo vortice bulla suo. Lux oritura rosam, quae vidit flore superbam Occidua amisso flore videbit eam. Vita rosae est similis, svanem nunc spargit odorem Cunctaque purpureus detinet ora rubor Ast heu quam celeri |: inspice me : | mutabilis hora Vita, velut fallax sit peritura rosa. Stent ergo lacrymae, iam plangere desine tandem Non aequum est summi carpere facta DEI. Vivo ego cum sanctis inter calestia regna Regno spei et fidei proemia certa meae Tuque diem Mater fatum expletura2 sequare Communi mecum perfruitura DEO. Soluente eius linguam Johanne Sz. Vég. Die 8va Februarii Anno 1778. 2 inpletura - felülírással javítva 101

Next

/
Oldalképek
Tartalom