Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Parcite; nam reverenter habet Pia Numina Divum. Dat meritas laudes, voce sonante Diis. Vos, Heliconides, celebrant pietate solenni Parcite dulcisonae, Numina magnas gregi. *** Tu vero nuper spirans:5 exangue cadaver Tam modo; coelestem perge videre chorum. Est chorus Aonni laetus: felicis Olympi Laetior est; posthac hujus alumnus6 eris. Hic socii cecinere tui, cantusque dedere Illic, coelituum cantat ovatque phalanx. Quatuor explentem trieteridas; in sua signa Bis rediens vidit sol, duodena, nitens. Proh dolor! ille fuit, iam non est, desinit esse. Est; quia sidereo, vivit in axe, poli. Vivat, & aeternum Laetetur in Aethere summo Vivat, & ad solium, stet DEUS ALME! Arnen. His lacrymis, prosecutus est praecox discipuli sui fumus. Paulus Balog, h. t. Poeseos Praeceptor, mpria. 5 vero <nuper> spirans - utólag betoldva a sor fölé írva 6 a lejegyző nem tudta eldönteni, kis- vagy nagy kezdőbetűvel írja, a kéziratban átmenet a kettő között 82

Next

/
Oldalképek
Tartalom