Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Igaz Sámuel ROSA MAROIDA FLORENS idest Tumulus Dramatiens Ludovici Kandó. Minerva. Jupiter. Atropos. 27. Minerva2 Dive Pater fratrum nostrum Pater atque Deorum Omnia constanti qui ratione regis! Qui Coelum regis et coeli splendentia signa Inter nos summus Regia sceptra gerens. Cur nostras ex alto etiam non prospicias res Nescio, cur Genitor somnia ducis iners. Jupiter. Vellem nosse Tuae quae nata est causa quereles Et tua quo jam nunc exstruet ira malo. Nescio num justo Temet servore fatigas Horriferos partus egerat ore dolor. Minerva Atropos e nostro fratres gremio abstulit ambos Non moror illum hujus sed male tangit amor Cui tenero dum vix licuit tetigisse papillas Nostras melliculo fila tenella secat. Non duo lustra dedit; sed ter tres circiter annos Cum vivant multi quos duodena juvant. Huic igitur nostro properans succurre dolori — Parcaque tam teneris jussa favere velit. Jupiter. Cara mihi soboles nullis modo pectora causis Vestra ardent sevit non sua dextra Tuos. Cur ergo ereptam diris clamoribus umbram Hanc repetis nondum docta quod umbra volet. 1 1 Miner. - a kéziratban rövidítve, értelem szerint feloldva 78

Next

/
Oldalképek
Tartalom