Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

22. Hétzei István PROSOPOPOEIA, seu Lachrymae nobilis adolescentuli LVDOVICI KANDÓ Praecocia sua fata dolentis, quibus Lugubri calamo exceptis, chartas has inspersit Anno 1775 die 19 Septembris. Outgo 7tEipC5 £r|v raq icat o^iyov mi noXuv %povov ßicoSopevo«; Democritus apud stobafum. Ergone tam tenerae resecatis stamina vitae? Ah nimium saevas in mea fata Deas! Ergone cui vitam vix delibasse licebat, Sum, Phlegethonneis praeda futurus aquis? Vix puer infelix Musarum limina scandi, Et tamen immiti Numine raptus eo. Vix valui primam blaesus distingvere vocem, Et tamen, heu miserum! me Libitina rapit. Ite leves aurae charae Genitrias ad aures, Dicite cum gemitu: Iam Ludovicus abit. Personat ut patrios tristissima fama penates, Proh superi, quanti causa doloris ero! Planget enim Genitrix vixtis miseranda solutis, Proferet et moestos ore madente sonos. Plangent sanguineo vincti, mea funera, nexu, Et spargent roseas rore fluente genas. Heu mihi! cur primis animam deponere curis, Iusserat asperior de tribus una soror? Quidve meos Lachesis nimium festina nocendi, Gestit funereos praecipitasse colos? Non modo ferales planctus gemitusque sonarent, Nostra nec irriquis tumba maderet aquis. Indulget variis, ast cur mea lingva querelis? Quum nullum gemitus restituisse queant. Sed quem vis nostrum manet irrevocabile Fatum, Hac premimur sortis conditione gravi. Ergo qui gelidos terrae mandabitis artus, 1 1 bizonytalan olvasat 70

Next

/
Oldalképek
Tartalom