Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

12. Paksi Dániel CYGNEA CANTIO in numeros redacta Occasione mortis immaturae II. ae D. SAMVELIS P. SZATHMÁRI Vivus ego quondam, iam iam moriturus, et ima Mortis acerba petens triste sepulchra suo. Ter QUINOS, QUINOS, QUATUOR quoque Phoebus inibat. Annos, quo luci me, alma Parens dederat. His QUARTUS recidit, quo tum me duceret aetas.. Deficit hic Titan me, tenet atra quies. Denae1 cum SEPTEM noctis Februarius umbram. Duxerat, et placidae tempora noctis erant. Quando equitante talo, mihi prosilit aeris imago. Quae iubet accingar mortis inire viam. Eia age rumpe moras dicit, tua corrige facta Adiungam comitem te mihi iure dato. Cunctor eam celeres abeundi desinat actus Sed me defensans protinus aere petit. Nam dirus casus furit et praecordia pulsat Insperata Dei vindicis ira capit. Tunc stadii apprima tenerae decursio vitae Obice praeclusa est, nil remorante nece. Iam mea vincla pedes reor ut sunt haud religando Vita neci subito subiacet intimide. Aspernor mortem corpus nec cura Lacessat Insultus Satanae terga dedere mihi. Jugiter in vivis occursantes mihi luctus. Despicio, roseas carpo salutis opes. Nil me cunctatur terris dimissus apricis In gremio Christi divite dote fruor. Christo cum sanctis festivis accino votis Adsto Deo flexo poplite fundo preces. 1 D<um> erae - felülírással javítva a kéziratban 49

Next

/
Oldalképek
Tartalom