Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
Ákáb István 70. Carmina In mortem Michaelis Vékony. Hic exsangue iacet corpus Michaelis, et expers Vitalis Vékony aurae; sed mens pia vinclis Corporeis exuta Deo deducitur illi, Qui dederat, fragilesque illi qui finxerat artus. Hospitiis excepta poli coelestia carpit Gaudia, et aeternae ducit consortia vitae, Aspectu fruiturque Dei fruiturque suorum, Seraphicos inter coetus, cantusque perennes. Ingeminat geminata diu geminandaque rursus Frisagia aeternas illius Regis ad aures, Qui semper fuit existens, est, quique futurus Omnia consiliis unus direxerit aequis. Qui possit in tenui tantas, signare papyro Res? nisi Apostolicae scribat compendia chartae. Vel sic tantorum rerum ipsas viderit umbras, Perveniens illuc solide visurus easdem. Ergo salus sua cui cordi est, qui vescitur aura Aetherea, mortem meditetur iugiter ipsam Sollicitis propriam curis operando salutem. Exui ut in mundo mansura habitacula - querat, Sic dabitur missa coelestia cernere terra. Scripsit Stephanus Akab mpr. 146