Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Ákáb István 60. LACRYMAE quas impendit exsequis1 Nikolai Gál Steph. Ákáb Reddita tristis hyems niveo viduetur amictu Terraque brumali nunc fleat orba nive Namque dies praesens tristi carbone notanda Laetitiae pulso tristia sole tulit Unum de nobis fatis concedere iussit Inque sepulchrali1 2 condidit ossa domo Frigidulos artus hac contemplare sub urna Pulvis erat natus, tempore pulvis erit Mens pia depositae ducens oblivia vitae Coeli coelestes incola laeta videt Ereptus miser est ipsa ridente iuventa Pene puer divae victima mortis erat Mortuus hic fuerat Gaal. Sit fata aspera rumpat Victor de populo forsitan ille foret Artis Rhetoricae didicit praecepta: sed illis Non didicit mortem posse canere tropis. Ergo pias puero Lacrymas libemus ademto Imbre per irriguas usque fluente genas Tu vero fragilis quam sit immunitior aetas Dispice, et a rapto funera disce vivo Disce ita florentem monitis componere vitam Ac si fatalis quae libie hora foret Corporis exuniis positis et deinde refunds Sic datur aethereas incoluisse domos. Mpra. 1 e<... >equiis - egy tintafolt van a két betűn, olvashatatlan a kéziratban 2 sepulc<h>rali - kihúzva a kéziratban 129

Next

/
Oldalképek
Tartalom